In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nolite audire uerba prophetarum dicentium uobis: nolite seruire regi Babylonis, quia mendacium ipsi loquuntur uobis, quia non misi eos, ait dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiciam uos et pereatis tam uos quam prophetae, qui uaticinantur uobis.

Post uniuersas gentes transit ad Sedeciam, regem Iuda, et isdem. quibus gentibus comminatus est, sermonibus loquitur; neque enim meretur priuilegium gentis Israheliticae, qui ceteris gentibus aut similia aut maiora peccauit. denique quia audire contemsit populus perduellis, gladio, fame et peste consumtus est.

obseruandum autem in scriptura sancta, quod pro \'pseudoprophetis appellet ‛prophetas’, qui uaticinentur in nomine domini mendaciter. \'hoc autem faciunt, ut ego, inquit, ‛eiciam uos et pereatis tam uos quam prophetae, qui uaticinantur uobis’; et eorum igitur, qui decipiuntur, et eorum, q.ui decipiunt, similis interitus est.

hoc, quod de Hebraico posuimus: sub iugum regis Babylonis et seruite ei et populo eius, et uiuetis. quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est dominus ad gentem, quae seruire noluerit regi Babylonis? nolite audire uerba prophetarum dicentium uobis, in LXX non habetur: et idcirco ammoneo, ut prudens lector [*]( 8 cf. Hier. 27 (84), 6 (5)—11 (9) 10 cf. Xum. 16, 3 etc. 15 *Hier. 27 (34), 15 (12) 18 Hier. 27, *12. *13. 14 24 *Hier. 27, 12—14 ) [*]( 1 regis V 3 nolite seruire] non seruietia Vulg. rege A 4 locuntar V,La.c. 6 eiciamụs M eieciant L eiciant Pc cum Vulg.; cf. lin. 15, p. 339.13 pr. uos om.Ma.e. 8 hisdern LV eisdem (pr. e ex h) A iisdem v 10 priuilegi∗∗um (le s. u.) L gentes Ma.c. gen∗∗s Ap.r. mentis Ap.c.m3 israliticae (sic) L israhelitica. (t e s. a* m3) A hisrahel. Va.r. israbelite P quij ml et m3A qae Ap.c.m2 11 qui V,Ma.e.m2 contempsit MAV contempnit P 12 populos Ma.c. perduelles La.c. perducillis M,Aa.r. cocsumptus codd. (corr. L) 13 pro om. V 15 autem] inquit add. v ego inquit om. v eiciant La.c.,v deiciam Ы 17 alt. eorum] horum M,Ap.c.m3 18 de om. P 19 iugo Y (cf. etiam p. 337, 21) iugom (o ex u) M 21 gladio] et add. v dominus om. P )

339
intellegat, quantum desit per singula Graecis codicibus et Latinis.

[*]( 27,16.17 (34, 18) )Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: haec dicit dominus: nolite audire uerba prophetarum uestrorum, qui prophetant uobis dicentes: ecce uasa domini reuertentur de Babylone nunc cito; mendacium enim prophetant t uobis b is. — hoc, quod posuimus \'nunc cito\', in LXX non habetur et illud, quod sequitur: — nolite audire eos, sed seruite regi Babylonis, ut uiuatis! quare datur haec ciuitas in solitudine?