In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quamquam autem Hieremias domini adiutorio liberatus sit, tamen et illi reputatur in mercedem, per quem prophetam suum dominus liberauit, Achicam uidelicet, filio Saphan, quod in posterioribus lecturi sumus, quando de cisterna luti Abdamelech spadonis consilio atque praesidio Hieremias de mortis periculo liberatur.
[*]( 27,1 )In principio regni Ioiacim, filii Iosiae. regis Iuda, factum est uerbum hoc ad Hieremiam n domino dicens. Hoc in editione LXX non habetur et [*]( 2 cf. Act. 12, 3—18 8 cf. Lur. 4, 30. luh. 8, 59 9 *Matth. 10, 23 14 cf. IV Reg. 23, 34. II Par. 36, 4 15 cf. Hier. 26 (33), 1 19 cf. Hier. 38 (45), 7-13 24 *Hier. 27 (34). 1 )[*]( 1 coronatum] beatum add. v 2 autem Petrum v 5 inteotarem P 6 quoque Ma.c.m2 fugiit P 7 infidelitates Pa-c. iudicium P 8 inferamus V 11 ioiachim La.c. ioachim cet. (= lin. 22. p. 332,3. 7.20) 13 ducere V educeret P educendi v 14 nechau Ma.c. 15 anc P facta V factum P 18 Aehicam (cf. p. 330, 6)] achi∗an (c eras.) LM aichcan (stc; ex acbican) A achichan V acican P Ahicam v . filio Saphan] filios aphat V fili iosafat P safa L safat M, (n s. t m3) A Sephan v; cf. p. 330, 7 19 sumus] si add. MAVP quando} quidē Mp.c.mS abdamalech AP abdemelech Vv 21 liberetar VP,MAax. 23 iudae A hoc] istud Vulg. iheremiam P )
uidentur autem mihi LAA tituium istum hac ratione siluisse, ne secundo dicere uiderentur; iam enim in principio posuerant: in principio regis Ioiacim, filii Iosiae, regis Iuda. factum est uerbum istud a domino dicens.
[*]( 27, 2—4 (34, 1-3) )Haec dicit dominus ad me: fac tibi uincu-la et catenas — siue ϰλοιούς, qui Hebraice appellantur ‛mutoth’ et sermone uulgari \'boias\' uocant — ponesque eas in collo tuo et mittes ad regam Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem tyri et ad regem Sidonis per manum nuntiorum, qui uenerunt Hierusalem ad Sedeciam, regem Iuda. et praecipies eis, ut ad dominos suos loquantur: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: haec dicetis ad dominos uestros.
Praeterita uisio in principio facta est ad prophetam regni Ioiacim, filii Iosiae, regis Iuda, haec autem sub Sedecia, qui extremus regnauit in Hierusalem et sub quo urbs capta est atque subuersa.
praecipiturque Hieremiae, ut catenas siue furcas ligneas, quae, ut diximus, Hebraice appellantur ‛mutoth’, inponat collo suo et mittat eas ad reges Edom, Moab, filiorum [*]( 4cf.Hier.26(83),22 cf.p.331,14 5*Hier.27(34),1 7*Hier.26 (33),1 11 *Hier. 27 (34). 2 (1) 19 cf. Hier. 26 (33), 1. 27, 1 20 Hier. 26 (33), 1. 27, 1 sec. Yulg. 22 cf. IV Reg. 25, 9.10. H Par. 36, 19 24 cf. lin. 11 ) [*]( 1 capitulis Ma.r. 2 dietum] rectum M 4Aegyptum] et add. V ad om. P 6 soluisse P 7 posuerat Pa.c. 8 istam Ma.c. ad Ieremiam add. v 10 ninealas P 11 cathenas A KaΟιΟΥΕ M KaΟιΟΥC P, (Kamore s. u. m3; r, h. e. require, in mg.) A KW̄ιWῩC V que Ap.c. 12 muttoh MA muttoth V ponesque] et pones Vulg. 13 mittis Ma.c. eas add. v eum Vulg. 14 filiorum—pr. regem s. u. P 15 perl in Vulg. manu Vulg. 16 (= 21) sediciam La.c. sedechiam cet. (semper) 19 dicitis P a LYa.c. 20 profetam M 21 iudę Va.c. 22 que V . 23 subuersam V ut om. VP,LMAa.c. 24 Hebraice at diximus v hebraicae AVP,La.c. muttoth A muttob V )
hunc locum allegoricus semper interpres et historiae fugiens ueritatem interpretatur de caelesti Hierusalem, quod debeant habitatores eius sponte assumere corpora et descendere in ‛Babylonem’, id est \'confusionem\' mundi istius, qui in maligno positus est, et seruire regi Babylonio, hau dubium quin diabolo. quodsi * hoc facere noluerint, nequaquam eos grauia corpora portaturos. sed perituros gladio et fame et peste et nequaquam homines futuros, sed daemones.
hoc ille dixerit, ne defensores eius nobis calumniam faciant. ceterum nos simplicem et ueram sequamur historiam, ne quibusdam nubibus atque praestigiis inuoluamur.
[*]( 27, 5 (34, 4) )Ego feci terram et hominem et iumenta, quae sunt super faciem terrae, in fortitudine meamagna et in bracchio meo extento et dedi eam ei, qui placuit in oculis meis. Licet ἀνϑρωποπαϑω̄ς haec scriptura loquatur.
quomodo nos homines loqui possumus et intellegere, tamen \'fortitudo\' dei et \'bracchium\' eius ille est. de quo et apostolus [*]( ,2 cf. Hier. 27 (34), 6-11 (5—9) .5 cf. Hier. 27 (34), 12-22 (10—18) 7 allegoricus interpresJ scil. Origenes; cf. p. 299, 18 9 d. Gen. 11, 9 10 cf. I Ioh. 5, 19 ) [*]( 1 tiro V uenerunt V 2 nantiate V nabacod. MP,La.c. nabochod. V 3 audi MAVP,La.c. 4 forsitam LMA responderunt Ma.c.m2 5 quur M 6 Kac M ,7 allogoricas M storiae Ma.c. 8 caeleste Aa.c. 9 discendere P 11 hau (cf. p. 320, 8)] haud AV, (ex aat) M hact (d s. t m2) L aud P qai in P diabalo P.Ma.c. (= p. 334. 23) 12 graaiora V portaturus P,La.c. portatur eos F 13 periturus P pr. et om. P 14 demones F 15 faciat Pa.c. 16 nagibus P 17 inuoluamus P 18 pr. et s. u. L homines Vulg. 20 in s. u. m2M brachio AVP eam] ea V.Ap.c.m3 qui] cui VP,Aa.c.,v 21 WΝΘΡ. M AN0P. (antropopatos s. u.) A -ΠW̄ΠaΘW̄C V aNepλΠΟΠaeWC P 23 brachium AVP,LMp.c. )
[*](27, 6. 7a(84,5) )Nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, serui mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut seruiant illi. et seruient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius.
Cuius infelicitatis est Israhel, quando conparatione eius Nabuchodonosor ‛seruus dei’ appellatur! scriptum est in euangelio: mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognouit; in propria uenit etsui eum non receperunt. recte itaque conditor creaturam suam tradit, cui uoluerit. denique et diabolus, in cuius typum praecessit Nabuchodonosor, confitetur: haec omnia mihi tradita sunt.