In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quaeritur quoque, quomodo Ioiaeim, rex Iuda, parui imperii et debilitati et iam iamque perituri, mittendi in Aegyptum habuerit potestatem et inde Uriam educere. quod facile soluitur, si consideremus eum a rege Aegypti Nechao principem constitutum. tutum et hanc prophetiam factam esse in principio regni eius.
quamquam autem Hieremias domini adiutorio liberatus sit, tamen et illi reputatur in mercedem, per quem prophetam suum dominus liberauit, Achicam uidelicet, filio Saphan, quod in posterioribus lecturi sumus, quando de cisterna luti Abdamelech spadonis consilio atque praesidio Hieremias de mortis periculo liberatur.
[*]( 27,1 )In principio regni Ioiacim, filii Iosiae. regis Iuda, factum est uerbum hoc ad Hieremiam n domino dicens. Hoc in editione LXX non habetur et [*]( 2 cf. Act. 12, 3—18 8 cf. Lur. 4, 30. luh. 8, 59 9 *Matth. 10, 23 14 cf. IV Reg. 23, 34. II Par. 36, 4 15 cf. Hier. 26 (33), 1 19 cf. Hier. 38 (45), 7-13 24 *Hier. 27 (34). 1 )[*]( 1 coronatum] beatum add. v 2 autem Petrum v 5 inteotarem P 6 quoque Ma.c.m2 fugiit P 7 infidelitates Pa-c. iudicium P 8 inferamus V 11 ioiachim La.c. ioachim cet. (= lin. 22. p. 332,3. 7.20) 13 ducere V educeret P educendi v 14 nechau Ma.c. 15 anc P facta V factum P 18 Aehicam (cf. p. 330, 6)] achi∗an (c eras.) LM aichcan (stc; ex acbican) A achichan V acican P Ahicam v . filio Saphan] filios aphat V fili iosafat P safa L safat M, (n s. t m3) A Sephan v; cf. p. 330, 7 19 sumus] si add. MAVP quando} quidē Mp.c.mS abdamalech AP abdemelech Vv 21 liberetar VP,MAax. 23 iudae A hoc] istud Vulg. iheremiam P )
uidentur autem mihi LAA tituium istum hac ratione siluisse, ne secundo dicere uiderentur; iam enim in principio posuerant: in principio regis Ioiacim, filii Iosiae, regis Iuda. factum est uerbum istud a domino dicens.
[*]( 27, 2—4 (34, 1-3) )Haec dicit dominus ad me: fac tibi uincu-la et catenas — siue ϰλοιούς, qui Hebraice appellantur ‛mutoth’ et sermone uulgari \'boias\' uocant — ponesque eas in collo tuo et mittes ad regam Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem tyri et ad regem Sidonis per manum nuntiorum, qui uenerunt Hierusalem ad Sedeciam, regem Iuda. et praecipies eis, ut ad dominos suos loquantur: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: haec dicetis ad dominos uestros.
Praeterita uisio in principio facta est ad prophetam regni Ioiacim, filii Iosiae, regis Iuda, haec autem sub Sedecia, qui extremus regnauit in Hierusalem et sub quo urbs capta est atque subuersa.