In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quodque sequitur: et misit rex [*]( 3 Hier. 26 (33), 18. *Mich. 3, 12 5 Hier. 26 (33), 6 11 cf. Hier. 26 (33), 13 15 Hier. 26 (33), 19 ) [*]( 1 ab isto V 2 eonuerso V connersus P,Mp.c. (sic) 7 dansque MVP 13 comminatur P 15 nos iterauit V non P faciamus P 18 potaerant Lp.e.m2 liberari P 20 eariatharim La.c. 21 pro aduersua v cum Vulg. alt. adaersoa Vulg. 22 terra La.e. uniuersa] omnia YtUg. 23 ioiaeim (alt. i 9. u.; sed exp.) L ioachim cet. (= p. B30, 1) Ioacim v (semper) 26 est] in add. M quoque MAa.cm2 )

330
Ioiacim uiros in Aegyptum, Elnathan, filium Achobor, et uiros cum eo in Aegyptum, in LXX non habetur. dein iungitur: et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioiacim; et percussit eum gladio et proiecit cadauer eius in sepulchris uulgi ignobilis lis. uerumtamen manus Achicam, filii Saphan, erat cum Hieremia, ut non traderetur in manu populi et interficeret eum.

Quaeritur, cur, cum Urias, filius Semei de oppido Cariathiarim, eadem quae Hieremias propbetarit, timore perterritus fugerit Aegyptum et inde retractus occisus sit, Hieremias potuerit euadere, qui certe non fugerat, sed audacter in priore sententia perseuerans liberatus sit tam uulgi principumque iudicio quam consilio seniorum aduersum accusatores, sacerdotes et pseudoprophetas.