In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Micheas enim dixit: Sion quasi agerarabitur et Hierusalem in aceruum lapidum erit et mons domus in excelsa siluarum: porro Hieremias: dabo. inquit, domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae.

dantque consilium putantes nequaquam futurum, quod Micheas praedixerat, quia multo tempore non sit factum propter populi paenitentiam. et hoc quoque, quod Hieremias locutus est, nequaquam fore, si iuxta consilium eius bonas faciant uias suas et studia sua et audiant uocem domini dei sui, ut dominus non inferat malum, quod eis fuerat comminatus.