In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
\' si quando igitur et nobis pro necessitatis angustiis humilitate opus est, sic eam assumamus, ne ueritatem et constantiam deseramus; aliud est enim superbe contumeliam facere iudicanti, quod signum stultitiae est, aliud sic inpendens uitare discrimen. ut de ueritate nil subtrahas.
[*](26 (33), 16 )Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: non est uiro huic iudici-um mortis, quia in nomine domini dei nostri locutus est ad nos.