In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quod cum audissent principes ciuitatis, qui in domo regia uersabantur, transierunt siue ascenderunt de domo regis in domum domini. notandumque, quod ire ad domum domini semper ascensus sit. sederuntque in introitu portae domini nouae. principum enim erat officii sedere in porta domus domini et ibi negotii et seditionis cognoscere ueritatem. \'noua\' autem porta dicitur, quia, qui sedebant in ea et iudicio praeerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniae resistebant.
[*]( 26 (33), 11 )Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: iudicium mortis est uiro huic, quia prophetauit aduersum ciuitate m istam, sicut audistis auribus uestris.