In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
\'misi,\' inquit, \'ad uos seruos meos cotidie et de nocte consurgens; quos si audire nolueritis. dabo domum istam\' — hoc est templum dei — \'sicut Silo\', ubi fuit tabernaculum. cumque templum destructum fuerit, consequenter et ciuitas erit in maledictionem cunctis gentibus terrae.
sicut autem exstructo templo in area Ornae et in monte \'Moria\', hoc est \'uisionis\', in quo Abraham Isaac filium optulisse narratur, cessauit religio Silom nec postea ibi sunt celebrata sacrificia, sic exstructa ecclesia et spiritalibus in ea uictimis immolatis cessauerunt legis cerimoniae et data est nrbs Iudaeorum in maledictionem cunctis gentibus terrae, de qua nos dominus liberauit dicente apostolo: Christus [*]( 5 cf. Phil. 2, 13 7 cf. Dent. 5, Î-21 hffesis] scil. Pelagianorum 3. 11 Hier. 26 (38), 5 12. 15. 21 Hier. 26 (33), 6 13 cf. Indd. 18. 31 etc. 16 cf. II Par. 3, 1 17 cf. Gen. 22. 2 22 *Gal. 3. 13 ) [*]( 1 maledictione La.c. maladictionem P 2 ergo est positum La.c. e posita ego P ergo posituru est v 3 quicquid L ista Aa.r. 4 uolamus] aut add. s. u. m3 M appetimus] ant add. s. u. m3M 5 quia MP,Aa.r. 6 perfecere Ma.c. sufficet La.c. 7 movsen МAVP 8 addit MP 10 a om. V 11 assollicito V meos] prophetas add. v cottidie V 12 quod P 14 distractum MP 16 eitracto MA VP.La.c. 17 montem oria P filium] suum add. MAVPv filium suum Isaac v 18 selom MAV silo P LXX sec. codd. Sin., Alex., Marchal u. 6. 9 et alibi (Iudd. 18,31. I Reg. 1, 24 etc.) 19 extructa MA V,La.c. instructa P spiritualibus Ap.c.,v 20 cessarunt v leges A ceremonie La.c. caerimoniae (alt. e s. u.) M caeremoniae A caeremonia P; cf. p. 181, 23, ubi cerimoniae anteponendum uidetur 21 maledictione La.c. 22 dñs nos P liberabit M ) [*]( 21* )
[*]( 26 (33),7 9a )Et audierunt sacerdotes et prophetae — siue pseudoprophetae — et omnis populus Hieremiam loquentem uerba haec in domo domini. cumque conplesset Hieremias loquens omnia, quae praeceperat ei dominus, ut loqueretur ad uniuersum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae — siue pseudoprophetae — et omnis populus dicens: morte moriatur, quia prophetauit in nomine domini dicens: sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo, quod non sit habitator.
Sacerdotes et prophetae, quos \'pseudoprophetas\' LXX manifestius transtulerunt, irascuntur Hieremiae, quod uera praedicat et subuerso templo et ciuitate deserta sit peritura religio et lucra ex religione uenientia; idcirco apprehendunt eum et consentiente sibi populo morti destinant, quare dixerit in nomine domini: sicut Silo erit domus haec et urbs desolabitur eo, quod non sit habitator.
si quando igitur propter mandata domini et fidei ueritatem uel sacerdotes nobis uel pseudoprophetae uel deceptus populus irascitur, non magnopere curemus. sed exsequamur sententiam dei nequaquam praesentia mala, sed futura bona animo cogitantes.
[*]( 26 (33), 9b. 10 )Et congregatus est omnis populus aduer sum Hieremiam in domum domini. et audierunt[*]( 4. 13 *Hier. 26 (3-3 , 7 9. 13 *Hier. 26 (33), 8 13 *Hier. 26 (33), 9 )[*]( 1 maledietionem Ma.r. 3 sacerdote V 4 siue pseadopr. s. u. L 6 cum plesset V 7 ut] et V 9 sine pseadopr. om. M 10 qaia] quare Vulg. 11 in om. v 13 quod P 14 manifestius LXX v .16 ult. relegione P,La.c. et add., sed eras. M 17 consentienti MVP,La.c. destinent P 18 quare] quia pre Ap.c.m.2 dixerat A domos] tua add. V 19 etJ ut add., sed eras. M 21 pseudopropheta P 22 exequamur MA,Pa.c. scientiam P 23 dni M bono Aa.c. 25 aduersus Pv cumValg. 26 domo P cum Vulg. )