In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
In nostra est ergo positum potestate uel facere quid uel non facere, ita dumtaxat, ut, quicquid boni operis uolumus, appetimus, explemus, ad dei gratiam referamus, qui iuxta apostolum dedit nobis et uelle et perficere. sin autem sufficit semel ambulare in lege. quae nobis data est per Mosen, ut stulta heresis suspicatur, quomodo addidit: ut audiatis sermones seruorum meorum, prophetarum? qui utique post legem missi sunt et non semel, sed frequenter, nec otiose et a securo, sed semper et a sollicito.