In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et tamen sciendum iuxta hunc eundem Hieremiam, et si mala praedixerit dominus et egerit populus paenitentiam, quod et ipse acturus sit paenitentiam super his, quae facere comminatus est; et si prospera pollicitus fuerit et egerit populus neglegenter, mutet deus sententiam et pro bonis mala inferat. tale quid et illud in euangelio est: mittam filium meum, forsitan uerebuntur eum; quod utique ex persona dei omnipotentis dicitur.
denique et in praesenti ait: \'si forte audiant et conuertantur unusquisque a uia sua mala, ut. cum illi conuersi fuerint, et me meae sententiae paeniteat et non faciam, quod eis facere cogito. cogito autem facere propter malitias studiorum illorum; quae si fuerint immutatae, et mea sententia commutabitur.\' legamus historiam lonae et Nineue.
[*]( 26 (38), 4-6 )Et dices ad eos: haec dicit dominus: sinon audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi uobis, ut audiatis sermones seruorum meorum, prophetarum, quos ego misi ad uos de nocte consurgens et dirigens et non audistis, dabo domum[*]( 1 *Hier. 26 (33), 3 8 cf. Hier. 18. 8. 10 12 *Luc. 20, 13 15 Hier. 26 (33), 3 18 *Нier. 26 (33), 3 20 cf. Ion. cap. 3. 4 )[*]( 1 audient V,La.c. audientes M, (es s. u. m3) A et om. M ut V connertentur МAp.c. forsitam La.c. (= lin. 13) 2 ma.gestati P 3 hominis T,Ma.r. sernet P psentia P 6 sed—est om. M deus] eni add. s. u. m3M 7 et] sed A 11 popnlos Ma.c. negligenter AVP,Ma.c. & add. P 15 conuertatur Ap.r. 16 me OD, (s. u. m2) eod. Monacensis 14425, om. cet. v meae L, om. OD 17 seatentiae] me add. (s. u. m2) Av 20 niniuae M niniue P,Ap.c.,v; cf: p. 53, 3 21 dicis P,LMa.c. 22 ut] et v 23 sermones seruorum] mones ger s. u. L. )
In nostra est ergo positum potestate uel facere quid uel non facere, ita dumtaxat, ut, quicquid boni operis uolumus, appetimus, explemus, ad dei gratiam referamus, qui iuxta apostolum dedit nobis et uelle et perficere. sin autem sufficit semel ambulare in lege. quae nobis data est per Mosen, ut stulta heresis suspicatur, quomodo addidit: ut audiatis sermones seruorum meorum, prophetarum? qui utique post legem missi sunt et non semel, sed frequenter, nec otiose et a securo, sed semper et a sollicito.