In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
reliquit autem quasi leo cubile suum, ut omnes bestiae uastandi terram eius habeant potestatem. leone enim custode et praeside nullus ad eandem audet accedere. facta est, inquit, terra eorum — hau dubium quin uel populi Iudaeorum uel certe uniuersarum gentium — in desolationem et in inuium a facie irae columbae.
non mirabitur \'columbam\' domini intellegi Nabuchodonosor. qui supra eum uocari \'seruum\' domini legerit — pro quo LXX transtulerunt \'gladium magnum\' —, licet \'columbam\' et in persona Hierusalem possimus accipere, quod irascatur et tristis sit se leonis sui perdidisse custodiam et terram suam uenisse in desolationem.