In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

inter pastores autem et arietes ista diuersitas est, quod pastores putentur in ecclesia, qui praesunt gregi cum sapientia et eruditione atque doctrina, arietes uero, qui principes quidem uidentur in populo, sed nihil habent in se doctrinae atque sapientiae et per nimiam simplicitatem propemodum stultitiae uicini sunt.

quando autem habuerimus pacem et non intellexerimus uel bona uel speciosa pacis, sed luxuriae nos et otio et uoluptatibus dederimus, tunc conquiescent siue conticiscent bona pacis et auferentur a nobis propter iram furoris domini et implebitur illud, quod scriptum est: cum dixerint: pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus, quo ueniente omnia conticiscent.