In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quodque infert: conpleti sunt dies uestri, ut interficiamini, tunc conplebuntur dies eorum, quando fuerint peccata conpleta. et dispergentur et cadent sicut uasa pretiosa, ut confracta non ualeant instaurari et, quanto ante fuere pretiosa, tanto maius eorum in confractione sit damnum; siue quasi arietes electi, ut pinguis hostia sit deuorare cupientium.
peribit, inquit, fuga a pastoribus, quando non egerint paenitentiam. denique dicitur ad Phariseos: genimina uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura? et in Psalmis legimus: periit fuga a me. et saluatio, inquit, ab optimatibus gregis siue arietibus; ard ϰοινού subauditur peribit\'.
[*]( 25, 36. 37 (32,22.23) )Uox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis — siue iubilum arietum —, quia uastauit [*]( 2 *Hier. 25 (32), 34 (20) 4 *Hier. 25 (32), 35 (21) 5 in hoc tantum loco] immo etiam *Hier. 4,8. 25 (32),36 (22). 47 (29),2. 49 (30), 3; cf. p. 319,3 *Hier. 25 (32), 34 (20) 6.10.13 Hier. 25 (32), 34 (20) 15 *Hier. 25 (32), 34 (20) 16 Hier. 25 (32), 35 (21) 18 *Luc. 3, 7 20 Pa. 141, 5 Hier. 25 (32), 35 (21) 21 *Hier. 25 (32), 35 (21) 23 *Hier. 25 (32), 36 (22) ) [*](1 dissipationis MP,La.c. 2 cadatis Mp.c.m3 nasa-quasi in mg. P 3 arietis LMa.c. 4 gregis om. A 6 posnerint v 7 hebreo MA ebraeo V arietis Ma.c. 8 optimatis Ma.c. greges P.LAa.c. 9 arietis M 10 quoque MAa.c. 13 ut] q (= quae) Mp.c.m3 et F aalent M 14 qaando Aa.c. fuerint P pretiosiora v 15 arietis M,La.c. 18 pharisaeos AP;cf.p.44,7,ubi Pharisei praeferendum uidetur 19 fogire P a uentura ira e 20 perit L 21 arietes Va.c. -ΟΥΤ M -ΟΥΥ (apocenu s u.) A VΔΠΟΚΟΙΝΟΥC P -22 alulates P optimatam MAVPv cum Vulg. )
inter pastores autem et arietes ista diuersitas est, quod pastores putentur in ecclesia, qui praesunt gregi cum sapientia et eruditione atque doctrina, arietes uero, qui principes quidem uidentur in populo, sed nihil habent in se doctrinae atque sapientiae et per nimiam simplicitatem propemodum stultitiae uicini sunt.
quando autem habuerimus pacem et non intellexerimus uel bona uel speciosa pacis, sed luxuriae nos et otio et uoluptatibus dederimus, tunc conquiescent siue conticiscent bona pacis et auferentur a nobis propter iram furoris domini et implebitur illud, quod scriptum est: cum dixerint: pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus, quo ueniente omnia conticiscent.
[*]( 25, 38 (32,24) )Dereliquit quasi leo umbraculum — siue cubile — suum — et, ut uerius est, tabernaculum; hoc enim \'soccho\' Hebraicum sonat —, quia facta est terra eorum in desolationem — uel inuia — a facie irae columbae — siue a facie gladii magni — et a facie irae furoris domini.