In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Notandum, quod in hoc tantum loco LXX \'iubilum\' in malam partem posuerant. pro quo alii interpretes \'ululatum\', ut in Hebraeo scriptum est, transtulere. inter pastores et arietes siue optimates gregis ista distantia est, quod pastores rationalium sunt. arietes autem et optimates referantur ad diuites, qui et ipsi pars gregis appellantur.

quodque infert: conpleti sunt dies uestri, ut interficiamini, tunc conplebuntur dies eorum, quando fuerint peccata conpleta. et dispergentur et cadent sicut uasa pretiosa, ut confracta non ualeant instaurari et, quanto ante fuere pretiosa, tanto maius eorum in confractione sit damnum; siue quasi arietes electi, ut pinguis hostia sit deuorare cupientium.