In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
si autem iudicium domini cum gentibus est, sunt et gentium merita diuersa. ad exponendum illum locum, ut quidam uolunt: qui non credit. iam iudicatus est. iudicatus quidem est in eo, quod non credidit; sed ipsi, qui non credunt inter se, diuersis afficientur suppliciis. iudicatur ipse cum omni carne, ut nullus iniudicatus abeat. impios autem — hoc est, qui domino non credunt, — tradit gladio sempiterno.
allegorici interpretes iuxta LXX hunc locum sic disserunt, ut ad bonam partem referant apertam domini comminationem. \'dominus\', inquiunt. \'de excelso responsum dabit, his uidelicet, quos saluaturus est, et de loco sancto suo dabit uocem suam respondebitque sermonem in loco suo. illi autem quasi uindemiantes pleni fructibus illius sententiae respondebunt. super omnes habitatores terrae ueniet interitus, non super uniuersam terram, sed super partem terrae, eorum uidelicet, qui non credunt; iudicium enim [*]( 3 *Hier. 25 (32), 30 (16) 4 *Hier. 25 (32), 31 (17) 7 loh. 3, 18 10 Hier. 25 (32), 31 (17) 14. 16 *Hier. 25 (32), 30 (16) 19 *Hier. 25 (32), 30. 31 (16) 20. 21 *Hier. 25 (32), 31 (17) ) [*]( 1 torcolaribus MAa.c. 2 lucubre Ma.c. lugrubre A 3 xατἁλεsγμα L. Bos (Uetus Testam. ex uersione septuaginta interpretum. Franequerae 1709. Proleg. c. III) et Field, Origenis Hexapl. II 640 KaTaΛΗΓΜa Lv KaraAHMa M KaΓaλΗΜa,(cagalema s. u.) A KƜTƜΛΗ⊃-⊂Ɯ V ΚΛΤΛΛΗΜΜΑ P τUCMON M iacmon V iaamon P (s. uocem Grae- cam A) αἰασμὀν Bos 5 dno AV 6 dno A.p.c. š eras. M 7 locumj iuuat add. in mg. m3M 9 ipsi] hi Ap.c.m2 qui om. P,LMAa.c. creduut] dum add., sed exp. L 10 supplicis La.c. 11 habeat P,MAa.r. quid,uo (sic) L 12 tradet Mp.c. tradidit V 13 edisserunt Vv 15 dabit] dauid Ma.c. 19 ueniet] autem add. MAP, exp. L 20 alt. super] per P 21 indicium P enim om. a )
[*]( 25,32. 33 (32,18.19) )Haec dicit dominus exercituum: ecce afflictio — siue malum — egredietur de gente in gentem et turbo magnus — siue tempestas — egredietur a summitatibus — siue extremis — terrae. et erunt interfecti domini — siue uulnerat a domino — in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae iacebunt.