In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
si autem iudicium domini cum gentibus est, sunt et gentium merita diuersa. ad exponendum illum locum, ut quidam uolunt: qui non credit. iam iudicatus est. iudicatus quidem est in eo, quod non credidit; sed ipsi, qui non credunt inter se, diuersis afficientur suppliciis. iudicatur ipse cum omni carne, ut nullus iniudicatus abeat. impios autem — hoc est, qui domino non credunt, — tradit gladio sempiterno.