In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

filio Iosiae et patre Iechoniae. non enim curae erat, ut ante iam dixi, prophetiae tempora conseruare, quae historiae leges desiderant, sed scribere, utcumque audientibus atque lecturis utile nouerant; unde et in Psalterio male quidam iuxta textum historiae psalmorum requirunt ordinem, quod in lyrico carmine non obseruatur.

[*]( 25,1 b. 2 (2) )Ipse est annus primus Nabuchodonosor, regis Babylonis. quod in LXX non habetur: et sequitur: quod locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Iuda da et ad uniuersos habitatores Hierusalem dicens. Quarto anno regis Ioiacim, filii Iosiae, patris Iechoniae, Nabuchodonosor in Babylone suscepit imperium atque ita factum est. ut annus, qui primus erat Nabuchodonosor in Babylone, quartus esset in Hierusalem regis Ioiacim.