In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

allegorici interpretes istum omnem locum ad cunctas referunt nationes, quas inebriauerit diabolus calice peccatorum meracissimo; nouissimum enim etiam ipsum bibiturum supplicia atque cruciatus, de quo scribat apostolus: quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. unde et in alio loco dicat: nouissimus autem inimicus destruetur mors. quod magnarum uirium est posse diuersarum uocabula nationum transferre sub ἐτυμολογίαις suis et singula uitia singulis nominibus coaptare.

[*]( 25, 27 (32,18) )Et dices ad eos: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: bibite et inebriamini et uomite et cadite et nolite consurgere a facie gladii, quem ego mittam in uos! \'Postquam\', inquit, \'cunctis gentibus propinaris et impleueris praeceptum domini, rursum haec uerbis domini imperabis et dices: bibite et inebriamini [*]( 5 Hicr. 51 (28), 41 11 II Thess. 2, 8 12 *I Cor. 15, 26 22 *Hier. 25 (32). 27 (13) ) [*]( 2 forsitant (sic) L 3 latineque La.c. 4 quum L quod cet. 5 sesac M serac P inclita YP 6 stupore P 9 diabulos M diabolus P meracissimobibiturum om. M meracissimo1 et add. AVPv, exp. L nouissimo P enim add. s. u. L, om. cet. t 10 ipsum] enim add. P, exp. L eurn add. AV bibitur P suplicia. La.c. 11 scribebat Ap.c.m2 scribit MVPv 12 unde om. Av dicit MAp.c.,v 13 autem om. P distruitur P quod] qm V 14 uirum LMa.t. uocabulo P 15 sub om. V ΕΤΟΙμολοΓΙΕΙC L etymologiis (in ros.) Mv ito ΜΟΛΠΕΙC (pr. i ex e; ethjmologiis s. u.) Å ΗΘΧ⊃-⊂ƜΛƜτυ V ad:ΜΟΛΓe:C P singula] singulis V 17 dices] dicis P 19 cadete P,La.c. (=p. 314, h et nolite consurgere] neque surgatis Vulg. 20 in] inτ MAp.c.m3 cum Vulg. 21 propinaueris v nasom—domini om. V 22 dicis P )

314
et uomite et cadite et nolite consurgere!\' si \'bibere.

inebriari, uomere et cadere\' salutis indicium est, ut instar catharticae potionis noxia quaeque pellantur, quomodo sequitur: et nolite consurgere? quae sit autem potio, quae eos cadere faciat in aeternum, ponit manifestius, id est: a facie gladii. quem ego mittam inter uos.

[*]( 25,28.29 a (32,14.15 a) )Cumque noluerint accipere calicem de manu, ut bibant, dices ad eos: haec dicit dominus exercituum: bibentes bibetis, quia ecce in ciuitate, in qua inuocatum est nomen meum, ego incipio affligere; et uos quasi innocentes immunes eritis — siue et uos munditia mundi eritis —? non eritis immunes siue non eritis mundi.

Latenter ostendit praeceptum dei. qui uoluntate facere noluerint, suscepturos necessitate et audituros: bibentes bibetis. \'uelitis\'. inquit. \'nolitis, dei conplenda sententia est. si enim ciuitas Hierusalem, in qua notum fuit nomen dei dicente propheta: notus in Iudaea deus: in Israhel magnum nomen eius, bibit meracum calicem furorisque, quanto magis uos non eritis mundi. qui pro dei nomine idola colitis!1

[*]( 25, 29 b(32, 15 b) )Gladium enim ego uoco super omnes [*]( 1 si—indicium est] \'prauum interpretem\' (p.307, 3) innuit 4 *Hier. 25 (32), 27 (13) 6 Hier. 25 (32), 27 (13) 11. 13 *Hier. 25 (32), 29 (15) 15 Hier. 25 (32), 28 (14) cf. Cic. Nat. deor. I 17. Donat. ad Ter. Andr. 214. Eun. 1058. August. In euang. Ioh. 9, 13. Paul. Nol. Epist. 16, 5 etc. (Wõlfflin, Mus. Bhen. XXXVII [1882} p. 88. Otto, SprichwOrter p. 362. Sonny et Weyman, Archiv IX 78. XIII 402) 17 Ps. 75; 2 )[*]( 1 bibere] et add. v 2 inebri Ma.c.m2 3 catartice P quaeq. (q. 8. u.) L 5 cadere] adherere Ma.c.m3 facit M id s. u. L, om. cet. est eras. M aii hec add. s. u. m2A 7 manu] tua add. La.c.Mp.c.m2,v cum Vulg. et LXX (excepto cod. Alex.) 8 dices] dicis P,LAa.c. 9 bibitis P 10 incipiam Vulg. 11 innocentes] et add. V eum Yulg. eritis siue—immunes om. V 12 non—siue in mg. P immunis La.c. 18 hostendit Ma.r. 14 uolumtatem M uoluntatē V nolluerint La.c. 15 MMtia VP.La.c. uellitis—nollitis La.c. dei] de (mea s. de) m3M sententia complenda v 16 scientia Ma.c.m3 18 nomen magnum v caliee P 19 furoris Mp.r.,v 21 omnes s. u. L )

315
habitatores terrae, dicit dominus exercituum. Ista est potio meracissima, iste calix furoris domini, qui non super solam Hierusalem, sed super omnem uocatur terram et cunctas in circuitu nationes; de quo supra dixerat: et mittam ad Nabuchodonosor, regem Babylonis, seruum meum, et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationesquae in circuitu illius sunt.\'

[*]( 25,30.31 (32,16.17) )Et tu prophetabis ad eos omnia uerba haec et dices ad illos: dominus de excelso rugiet — sine responsum dabit — et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam; rugiens rugiet super decorem suum — siue respondebit super locum suum —, celeuma quasi calcantium concinetur aduersum omnes habitatores terrae. peruenit sonitus — sine interitus — usque ad extrema — siue super partem — terrae, quia iudicium domino cum gentibus; iudicatur ipse cum omni carne; impios tradidit gladio, dicit dominus.

Primum dicamus, ut se interpretationis ueritas habet. \'cunctis\', inquit, \'gentibus prophetabis et dices, quod dominus de excelso rugiat, hoc est: det sui furoris indicium iuxta illud, quod scriptum est: leo rugiet, et quis non timebit? dominus locutus est, et quis non prophetabit?\' et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam. ut cunctos terreat audientes.

rugiet autem super decorem suum, hoc est super templum. cumque ille rugierit. [*]( 4 Hier. 25, 9 11. 13 *Hier. 25 (32). 30 (16) 16 *Hier. 25 (32), 31 (16) *Hier. 25 (32). 31 (17) 22 *Am. 3, 8 24. 25 Hier. 25 (32), 30 (16) ) [*]( 2 iste s. «. m3 M calicis V 3 snper s. w. m3M 4 nabueod. La.c. nabochod. V nabogod. P 5 babiionis M 6 eos] eam v 10 dicis P,LMa.c. 11 dauit Ma.c. et—dabit in mg. Y de s. u. m2M suo om. V 14 quas La.c. concinentur Ma.r. (= p. 316, 2) aduersus P cum Vulg. 18 omne P tradidi Ap.r.,v cum Vulg. 21 mgiet V det LA de cet. 22 indicio (o ex u) M,Ap.c. 23 loqaatus MA prophctaurt AP,Ma.c. .25 terreat] terre ad P 26 ille] sd te P )

316
instar calcantium in torcularibus celeuma cantabitur et in effusione sanguinis mutui carmen lugubre concinetur, quod Symmachus xατάλεγμα,Aquila ἰασμὀν uocat, cuius celeumatis et carminis sonitus usque ad terrae extrema perueniet, quia iudicium domini cum gentibus.

si autem iudicium domini cum gentibus est, sunt et gentium merita diuersa. ad exponendum illum locum, ut quidam uolunt: qui non credit. iam iudicatus est. iudicatus quidem est in eo, quod non credidit; sed ipsi, qui non credunt inter se, diuersis afficientur suppliciis. iudicatur ipse cum omni carne, ut nullus iniudicatus abeat. impios autem — hoc est, qui domino non credunt, — tradit gladio sempiterno.

allegorici interpretes iuxta LXX hunc locum sic disserunt, ut ad bonam partem referant apertam domini comminationem. \'dominus\', inquiunt. \'de excelso responsum dabit, his uidelicet, quos saluaturus est, et de loco sancto suo dabit uocem suam respondebitque sermonem in loco suo. illi autem quasi uindemiantes pleni fructibus illius sententiae respondebunt. super omnes habitatores terrae ueniet interitus, non super uniuersam terram, sed super partem terrae, eorum uidelicet, qui non credunt; iudicium enim [*]( 3 *Hier. 25 (32), 30 (16) 4 *Hier. 25 (32), 31 (17) 7 loh. 3, 18 10 Hier. 25 (32), 31 (17) 14. 16 *Hier. 25 (32), 30 (16) 19 *Hier. 25 (32), 30. 31 (16) 20. 21 *Hier. 25 (32), 31 (17) ) [*]( 1 torcolaribus MAa.c. 2 lucubre Ma.c. lugrubre A 3 xατἁλεsγμα L. Bos (Uetus Testam. ex uersione septuaginta interpretum. Franequerae 1709. Proleg. c. III) et Field, Origenis Hexapl. II 640 KaTaΛΗΓΜa Lv KaraAHMa M KaΓaλΗΜa,(cagalema s. u.) A KƜTƜΛΗ⊃-⊂Ɯ V ΚΛΤΛΛΗΜΜΑ P τUCMON M iacmon V iaamon P (s. uocem Grae- cam A) αἰασμὀν Bos 5 dno AV 6 dno A.p.c. š eras. M 7 locumj iuuat add. in mg. m3M 9 ipsi] hi Ap.c.m2 qui om. P,LMAa.c. creduut] dum add., sed exp. L 10 supplicis La.c. 11 habeat P,MAa.r. quid,uo (sic) L 12 tradet Mp.c. tradidit V 13 edisserunt Vv 15 dabit] dauid Ma.c. 19 ueniet] autem add. MAP, exp. L 20 alt. super] per P 21 indicium P enim om. a )

317
(domino) erit in gentibus et ipse iudicabitur cum omni carne, impii autem tradentur gladio\'.

[*]( 25,32. 33 (32,18.19) )Haec dicit dominus exercituum: ecce afflictio — siue malum — egredietur de gente in gentem et turbo magnus — siue tempestas — egredietur a summitatibus — siue extremis — terrae. et erunt interfecti domini — siue uulnerat a domino — in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae iacebunt.