In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
legimus itaque \'aleph thau, beth sin\', cumque uenerimus ad medium. \'lamed\' litterae occurrit \'chaph\'; et ut, si recte legatur. legimus \'Babel\', ita ordine commutato legimus \'Sesach\'. uocales autem litterae inter \'beth et beth (et) lamed\' (et <sin et sin) et chaph\' iuxta ἰδίωμα linguae Hebraeae in hoc nomine non ponuntur arbitrorque a sancto propheta prudenter fuisse celatum, ne aperte eorum contra se insaniam commoueret. qui obsidebant Hierusalem et iam iamque eius potituri erant.
quod et apostolum contra imperium Romanum fecisse legimus scribentem de Antichristo: non meministis, quod, cum apud uos essem adhuc, haec dicebam uobis? et nunc quid detineat, scitis, ut reueletur in suo tempore, subauditur Antichristus. iam enim mysterium iniquitatis operatur: tantum. qui tenet modo. donec de medio fiat. et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inluminatione aduentus sui. eum, \'qui tenet\'. Romanum ostendit imperium; nisi enim hoc destructum fuerit sublatumque de medio, iuxta prophetiam Danihelis Antichristus ante non ueniet. quod si aperte dicere uoluisset, stulte persecutionis aduersum Christianos et tunc nascentem [*]( 11 II Thess. 2, *5. 6. *7. *8 18 II Thess. 2. 7 20 cf. Dan. 7. 23-27 ) [*]( 1 tau P paene ultima A pene u. MVP sin] sic P 2 alep tau P 3 lamet M lameth A caph VP,Aa.c. si LA sic cet. rectae L legamus Mv 4 pro legimus om. V babvl MA VP.La.c. ordine V serach YP,Aa.c. 5 alt. beth] heth L alt. et add. Erasmus v lamed] lameth LMV lamech AP et sin et sin add. Erasmus, om. eodd. v 6 et chaph om. v caph LMVP; sed cf. lin. 3 ιdιωμa LMV. (idioma s. u.) A idioma Ps 8 et qai V 10 et om. V apostolorum LMAa.r. 11 (= 14. 20) antechristo La.c. antychr. A anticr. P 13 nunC quid] numquid V 14 misterium V ministerium Pa.c. 15 tantum] ut add. s. u. MA modoj teneat add. MAVP 16 de\'midio L reue- labitur] ille add. v 18 destruit La.c. distruet P inluminationis M,LAa.c. -es P 19 imperium ostendit v distructum MP 20 salua- P danielis L; cf. p. 297, 10 antechr. M (de cd. u. lin. 11) 22 stultae MA persequutiones M perseeutiones v )
longius, quam commentariorum breuitas patitur, de hoc capitulo diximus, quod Graeci forsitan Latinique fastidient, quia in suis codicibus non habetur. sed quid proderit, cum in consequentibus hic ipse propheta dicat: quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclyta uniuersae terrae, quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes?
allegorici interpretes istum omnem locum ad cunctas referunt nationes, quas inebriauerit diabolus calice peccatorum meracissimo; nouissimum enim etiam ipsum bibiturum supplicia atque cruciatus, de quo scribat apostolus: quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. unde et in alio loco dicat: nouissimus autem inimicus destruetur mors. quod magnarum uirium est posse diuersarum uocabula nationum transferre sub ἐτυμολογίαις suis et singula uitia singulis nominibus coaptare.
[*]( 25, 27 (32,18) )Et dices ad eos: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: bibite et inebriamini et uomite et cadite et nolite consurgere a facie gladii, quem ego mittam in uos! \'Postquam\', inquit, \'cunctis gentibus propinaris et impleueris praeceptum domini, rursum haec uerbis domini imperabis et dices: bibite et inebriamini [*]( 5 Hicr. 51 (28), 41 11 II Thess. 2, 8 12 *I Cor. 15, 26 22 *Hier. 25 (32). 27 (13) ) [*]( 2 forsitant (sic) L 3 latineque La.c. 4 quum L quod cet. 5 sesac M serac P inclita YP 6 stupore P 9 diabulos M diabolus P meracissimobibiturum om. M meracissimo1 et add. AVPv, exp. L nouissimo P enim add. s. u. L, om. cet. t 10 ipsum] enim add. P, exp. L eurn add. AV bibitur P suplicia. La.c. 11 scribebat Ap.c.m2 scribit MVPv 12 unde om. Av dicit MAp.c.,v 13 autem om. P distruitur P quod] qm V 14 uirum LMa.t. uocabulo P 15 sub om. V ΕΤΟΙμολοΓΙΕΙC L etymologiis (in ros.) Mv ito ΜΟΛΠΕΙC (pr. i ex e; ethjmologiis s. u.) Å ΗΘΧ⊃-⊂ƜΛƜτυ V ad:ΜΟΛΓe:C P singula] singulis V 17 dices] dicis P 19 cadete P,La.c. (=p. 314, h et nolite consurgere] neque surgatis Vulg. 20 in] inτ MAp.c.m3 cum Vulg. 21 propinaueris v nasom—domini om. V 22 dicis P )
inebriari, uomere et cadere\' salutis indicium est, ut instar catharticae potionis noxia quaeque pellantur, quomodo sequitur: et nolite consurgere? quae sit autem potio, quae eos cadere faciat in aeternum, ponit manifestius, id est: a facie gladii. quem ego mittam inter uos.
[*]( 25,28.29 a (32,14.15 a) )Cumque noluerint accipere calicem de manu, ut bibant, dices ad eos: haec dicit dominus exercituum: bibentes bibetis, quia ecce in ciuitate, in qua inuocatum est nomen meum, ego incipio affligere; et uos quasi innocentes immunes eritis — siue et uos munditia mundi eritis —? non eritis immunes siue non eritis mundi.