In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 25, 26 c )Rex Sesach bibet post eos et in LXX non habetur, hunc habet sensum: \'Omnes\'. inquit. \'in circuitu nationes Babylonio imperio subiacebunt et cuncta suae subiciet potestati. ita ut uniuersae, quas praeteritus sermo narrauit, gentes ipsi seruiant et bibant de calice eius\': unde et in uisione contra Babylonem scribitur: calix aureus Babylon inebrians omnem terram. nouissimus autem rex Babylonis bibet hanc potionem propinante sibi ascensore bigae, cameli et asini Cyro. rege Medorum atque Persarum.

quomodo autem Babylon, quae Hebraice dicitur\'Babel. intellegatur \'Sesach\'. non magnopere laborabit, qui Hebraeae linguae saltim paruam habuerit scientiam. sicut apud nos Graecum alfabetum usque ad nouissimam litteram per ordinem legitur. hoc est \'alfa, beta\' et cetera usque ad \'o\', rursumque propter memoriam paruulorum solemus lectionis ordinem uertere et primis extrema miscere, ut dicamus \'alfa o, beta psi\', sic et apud Hebraeos primum est \'aleph\', secundum \'beth\', tertium \'gimel\' usque ad uicesimam [*]( 1 Hier. 25 (32), 26 (12) 2 cf. Hier. 25 (32), 16 (2) 5 *Hier. 25 (32), 26 (12) 8 cf. Hier. 25 (32), 18 (4)—26 (12) 10 Hier. 51 (28). 7 12 cf. Esai. 21, 7. 9 18 cf. Quint. Insc. I 1. 25 ) [*]( 1 terram P suum om. P 2 dedi] de V meracam La.t. ut] et V 3 pliis V quoque MAa.c. 5 et ante rex add. m3MA.v cum Vulg 5 serac P bibit et P,LMAa.c. et om. P.Ap r. 6 habetur; et add. A 7 cunctas V subicient P 8 praeteritis P 9 de] da (sic) Pp.c. 10 Babylon] babylonis V inhebrians P inclinans V 11 bibit MAP.La.c 12 propinantem Ma.r. bigae] uige P camili La.c. camelli Ma.c 13 Cyro om. L pesarum P 14 hebraicae LAa.c. intellitnr (sic) P sesagh V serach P magno opere P 15 laborauit YP,MAa.c. hebreae M hebraicae (i in ras.) A hebraice P saltem Âa.c. paruam saltem v -16 aput M grecum M 18 m V,Mp.c.m2.v 19 lectiones P,MAa.c. uetere Lax. inuertere v eitrema P 20 alfa beta ω psi (ω s. u.) V a alfa. beta da. pjsi P ω (in ras.) M bet. M 21 alep P gemel MVP LAa.c. uie(g)eusimam L, (g ex c) A aincensimam M uigesimam e: )

312
secundam et extremam litteram \'thau\', cui paenultima est \'sin\'.