In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 25, 25 b (82,11) )Et cunctis regibus Aelam cunctisque regibus Medorum. Ex eo, quod Zamri sequuntur Aelam regesque Medorum, arbitramur et Zamri regionem esse Persidis, nisi forte ex eo, quod praecessit Arabia, et hi reges solitudinis accipiendi sunt. Aelam autem regio Persidis trans Babylonem: unde et Aelamitae, Medi quoque atque Persae, a quibus capta et destructa est Babylon; et ipsi enim meracum calicem Alexandro, rege Macedonum. propinante potarunt.
[*](25. 26 a (32,12 a) )Et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe. Quia Persidis et Babylonis, Aelam atque Medorum enumerauerat regiones, nunc generaliter ponit omnes reges aquilonis, qui prope sunt et longe. Pro \'aquilone\', qui Hebraice dicitur \'safun\', LXX uertere ἁϕϕηιώτην, quem nos \'subsolanum\' possumus dicere.
[*]( 25. 26b (32,12 b) )Unicuique contra fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt. Ne cunctas orientalis prouinciae regiones enumerare per partes longum fieret. generaliter posuit omnia regna terrae, quae morantur [*]( 2 *Hier. 25 (32), 24. 25 (10) 13 cf. Hier. 25 (32). 25 (11) 15 Hier. 25 (32), 26 (12) 16 *Hier. 25 (32), 26 (12) ) [*]( 1 occidentis-regibus ex Vulg. suppleui, om. codd. v; cf. p. 309, 17 2 zambri P cum Vulg. 3 habetur a. u. m2M 4 aeIam (sic alibi semper fere L Αιλάμ LXX)] elam LVv cum Yulg. selam P,MAa.r. alt. cunctis P et cunctia Vttlg. regionib. V 5 ziamri A iambri P sequitur MAVPv elam Lv helam autem P reges Mp.r. 6 zjamri A zambri P 7 processit P et bi M hii P.La.r. 8 (== 13) elam Vv helam P bylonem V 9 aelamita Ma.c.m3 helamitae P Elamitae v & add. M 10 distructa P meraco Ap.c.m3 alexsandro Ma.r. 11 regem V machedonum MV potaatur VP, (n s. u.) MA 12 et cunctis] cunctis quoque Vulg. aquilonis] babylonis L 14 enumerat P ponet La.c. 15 et] qui add. v 16 rafnn V fasnn P saphon v aΦΝΝƜTHN M aΦΗΝƜTHN (aphenoen B. «.) A ƜΦΗΝaTHN VP subsolamum P 19 nec P 20 orientales MVP.LAa.c. prouintias VP enumeraret P partes] et add. VP,LMAa.c. logu P 21 terrae om. V memorantur v )
[*]( 25, 26 c )Rex Sesach bibet post eos et in LXX non habetur, hunc habet sensum: \'Omnes\'. inquit. \'in circuitu nationes Babylonio imperio subiacebunt et cuncta suae subiciet potestati. ita ut uniuersae, quas praeteritus sermo narrauit, gentes ipsi seruiant et bibant de calice eius\': unde et in uisione contra Babylonem scribitur: calix aureus Babylon inebrians omnem terram. nouissimus autem rex Babylonis bibet hanc potionem propinante sibi ascensore bigae, cameli et asini Cyro. rege Medorum atque Persarum.
quomodo autem Babylon, quae Hebraice dicitur\'Babel. intellegatur \'Sesach\'. non magnopere laborabit, qui Hebraeae linguae saltim paruam habuerit scientiam. sicut apud nos Graecum alfabetum usque ad nouissimam litteram per ordinem legitur. hoc est \'alfa, beta\' et cetera usque ad \'o\', rursumque propter memoriam paruulorum solemus lectionis ordinem uertere et primis extrema miscere, ut dicamus \'alfa o, beta psi\', sic et apud Hebraeos primum est \'aleph\', secundum \'beth\', tertium \'gimel\' usque ad uicesimam [*]( 1 Hier. 25 (32), 26 (12) 2 cf. Hier. 25 (32), 16 (2) 5 *Hier. 25 (32), 26 (12) 8 cf. Hier. 25 (32), 18 (4)—26 (12) 10 Hier. 51 (28). 7 12 cf. Esai. 21, 7. 9 18 cf. Quint. Insc. I 1. 25 ) [*]( 1 terram P suum om. P 2 dedi] de V meracam La.t. ut] et V 3 pliis V quoque MAa.c. 5 et ante rex add. m3MA.v cum Vulg 5 serac P bibit et P,LMAa.c. et om. P.Ap r. 6 habetur; et add. A 7 cunctas V subicient P 8 praeteritis P 9 de] da (sic) Pp.c. 10 Babylon] babylonis V inhebrians P inclinans V 11 bibit MAP.La.c 12 propinantem Ma.r. bigae] uige P camili La.c. camelli Ma.c 13 Cyro om. L pesarum P 14 hebraicae LAa.c. intellitnr (sic) P sesagh V serach P magno opere P 15 laborauit YP,MAa.c. hebreae M hebraicae (i in ras.) A hebraice P saltem Âa.c. paruam saltem v -16 aput M grecum M 18 m V,Mp.c.m2.v 19 lectiones P,MAa.c. uetere Lax. inuertere v eitrema P 20 alfa beta ω psi (ω s. u.) V a alfa. beta da. pjsi P ω (in ras.) M bet. M 21 alep P gemel MVP LAa.c. uie(g)eusimam L, (g ex c) A aincensimam M uigesimam e: )
legimus itaque \'aleph thau, beth sin\', cumque uenerimus ad medium. \'lamed\' litterae occurrit \'chaph\'; et ut, si recte legatur. legimus \'Babel\', ita ordine commutato legimus \'Sesach\'. uocales autem litterae inter \'beth et beth (et) lamed\' (et <sin et sin) et chaph\' iuxta ἰδίωμα linguae Hebraeae in hoc nomine non ponuntur arbitrorque a sancto propheta prudenter fuisse celatum, ne aperte eorum contra se insaniam commoueret. qui obsidebant Hierusalem et iam iamque eius potituri erant.