In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*](25, 24 b. 25 a (32,10) )Et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto, et cunctis regibus Zamri. Hoc quoque in LXX non habetur.
[*]( 25, 25 b (82,11) )Et cunctis regibus Aelam cunctisque regibus Medorum. Ex eo, quod Zamri sequuntur Aelam regesque Medorum, arbitramur et Zamri regionem esse Persidis, nisi forte ex eo, quod praecessit Arabia, et hi reges solitudinis accipiendi sunt. Aelam autem regio Persidis trans Babylonem: unde et Aelamitae, Medi quoque atque Persae, a quibus capta et destructa est Babylon; et ipsi enim meracum calicem Alexandro, rege Macedonum. propinante potarunt.
[*](25. 26 a (32,12 a) )Et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe. Quia Persidis et Babylonis, Aelam atque Medorum enumerauerat regiones, nunc generaliter ponit omnes reges aquilonis, qui prope sunt et longe. Pro \'aquilone\', qui Hebraice dicitur \'safun\', LXX uertere ἁϕϕηιώτην, quem nos \'subsolanum\' possumus dicere.
[*]( 25. 26b (32,12 b) )Unicuique contra fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt. Ne cunctas orientalis prouinciae regiones enumerare per partes longum fieret. generaliter posuit omnia regna terrae, quae morantur [*]( 2 *Hier. 25 (32), 24. 25 (10) 13 cf. Hier. 25 (32). 25 (11) 15 Hier. 25 (32), 26 (12) 16 *Hier. 25 (32), 26 (12) ) [*]( 1 occidentis-regibus ex Vulg. suppleui, om. codd. v; cf. p. 309, 17 2 zambri P cum Vulg. 3 habetur a. u. m2M 4 aeIam (sic alibi semper fere L Αιλάμ LXX)] elam LVv cum Yulg. selam P,MAa.r. alt. cunctis P et cunctia Vttlg. regionib. V 5 ziamri A iambri P sequitur MAVPv elam Lv helam autem P reges Mp.r. 6 zjamri A zambri P 7 processit P et bi M hii P.La.r. 8 (== 13) elam Vv helam P bylonem V 9 aelamita Ma.c.m3 helamitae P Elamitae v & add. M 10 distructa P meraco Ap.c.m3 alexsandro Ma.r. 11 regem V machedonum MV potaatur VP, (n s. u.) MA 12 et cunctis] cunctis quoque Vulg. aquilonis] babylonis L 14 enumerat P ponet La.c. 15 et] qui add. v 16 rafnn V fasnn P saphon v aΦΝΝƜTHN M aΦΗΝƜTHN (aphenoen B. «.) A ƜΦΗΝaTHN VP subsolamum P 19 nec P 20 orientales MVP.LAa.c. prouintias VP enumeraret P partes] et add. VP,LMAa.c. logu P 21 terrae om. V memorantur v )
[*]( 25, 26 c )Rex Sesach bibet post eos et in LXX non habetur, hunc habet sensum: \'Omnes\'. inquit. \'in circuitu nationes Babylonio imperio subiacebunt et cuncta suae subiciet potestati. ita ut uniuersae, quas praeteritus sermo narrauit, gentes ipsi seruiant et bibant de calice eius\': unde et in uisione contra Babylonem scribitur: calix aureus Babylon inebrians omnem terram. nouissimus autem rex Babylonis bibet hanc potionem propinante sibi ascensore bigae, cameli et asini Cyro. rege Medorum atque Persarum.