In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 25,22b (32,sb) )Et regibus insularum, quae sunt trans mare. Transit Cyprum et Rhodum et insulas, quae appellantur Κυxλά- δες; et hae enim a Babyloniis occupatae sunt.
[*]( 25,23 (82,9) )Et Daedan et Theman et Bux et uniuersis. qui attonsi sunt in comam. Hae gentes in solitudine sunt, uicinae et mixtae regionibus Ismahelitarum, quos nunc Saracenos uocant et de quibus dicitur: qui attonsi sunt in comam.