In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et dixit dominus ad me: quid tu uides, Hieremia? et dixi: ficus bonas, bonas ualde, et malas, malas ualde, quae comedi non possunt eo, quod sint malae. et factum est uerbum domini ad me dicens: haec dicit dominus deus Israhel: sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iuda, quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum.
in bonum. et ponam oculos meos super eos in bonum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non euellam. et dabo eis cor, ut sciant me, quia ego sum dominus, et erunt mihi in populum et ego ero eis in deum, quia reuertentur ad me in toto corde suo.