In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et dixit dominus ad me: quid tu uides, Hieremia? et dixi: ficus bonas, bonas ualde, et malas, malas ualde, quae comedi non possunt eo, quod sint malae. et factum est uerbum domini ad me dicens: haec dicit dominus deus Israhel: sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Iuda, quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum.