In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quod autem dixit de ficis bonis: dabo eis cor. ut sciant m e, quia ego sum dominus, illi simile est apostolico: deus est. qui operatur in uobis et uelle et perficere, quod non solum opera, sed et uoluntas nostra dei nitatur auxilio.

delirat in hoc loco allegoricus semper interpres et uim cupiens historicae facere ueritati de caelesti Hierusalem captos refeit atque translatos in terram Chaldeorum rursumque ad locum pristinum reuersuros, ut Hieremiam et ceteros sanctos prophetas; alios uero, qui peccatores fuerint. in terra hac et in ualle lacrimarum esse morituros. totam uisionis huius simul proposui περιϰοπήν, ne sensum in expositione diuiderem. [*]( 1 Hier. 24, 5 5 *Hier. 24, 3. 9 10 cf. Hier. 42 (49), 16 11 cf. Hier. 43 (50), 10 14 Hier. 24, 7 15 Phil. 2, 13 18 allegoricus interpres] scil. Origenes 22 cf. Ps. 83. 7 ) [*]( 2 terra M 3 chaldaeorum A caldaeorum P icchoniae P,LMAa.c. 4 et om. MA 5 pr. fieas MAVPv et sicat ficas om. V 7 sedechiam Ap.c. iude Pa.c. 9 aexatione F 10 qaapto V aegyptum F 11 nabucod. P,La.c. tafnis (sed cf. p. 25. 5. 11. 26, 4) L tainis MA tapnis F 12 gladiumj & add. M 13 consumeretur i (sic) Âa.c. hi (hii) add. M(P) 16 perfecere Ma.c. 18 delerat F loco] cam add. 31 alligoricus LMAa.c. 19 referet MAa.c. referret P 20 chaldaeorom FP rursusque MA V 23 totam V 24 posai v IIepKOHIINN (perieopens. u.) M IIepIIIHN P,Aa.c. (perichopen s. u.A) IIHpKƜIIHN V expositionem diaiderim P )

300

[*](25, 1 a (1) )Uerbumquod factum est ad Hieremiam de omni popul-o Iudaeae — siue super omnem populum Iuda — in anno quar to Ioiacim, filii Iosiae, regis Iuda da. Haec priora sunt praeterita uisione; illa enim sub Sedecia facta est, postquam Iechonias translatus est Babylonem, haec autem sub Ioiacim.

filio Iosiae et patre Iechoniae. non enim curae erat, ut ante iam dixi, prophetiae tempora conseruare, quae historiae leges desiderant, sed scribere, utcumque audientibus atque lecturis utile nouerant; unde et in Psalterio male quidam iuxta textum historiae psalmorum requirunt ordinem, quod in lyrico carmine non obseruatur.

[*]( 25,1 b. 2 (2) )Ipse est annus primus Nabuchodonosor, regis Babylonis. quod in LXX non habetur: et sequitur: quod locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Iuda da et ad uniuersos habitatores Hierusalem dicens. Quarto anno regis Ioiacim, filii Iosiae, patris Iechoniae, Nabuchodonosor in Babylone suscepit imperium atque ita factum est. ut annus, qui primus erat Nabuchodonosor in Babylone, quartus esset in Hierusalem regis Ioiacim.

denique octauo anno regni sui Iechoniam cum matre et principibus duxit in captiuitatem, qui tribus tantum post interfectionem patris Ioiacim regnarat mensibus. interfectus est autem Ioiacim undecimo anno regni sui in Hierusalem. [*]( 2 *Hier. 25, 1 5 cf. IV Reg. 24, 15. Hier. 24, 1 7 cf. p. 248, 11 13 *Hier. 25, 1 19 cf. IV Reg. 24, 12. 14. 15. Hier. 24, 1 21 cf. IV Reg. 24, 8. II Par. 36. 9 22 cf. IV Reg. 23, 36. II Par. 36. 5 ) [*]( 2 iudeae LA iudae cet. Iuda v cum Vulg. 3 quartum La.c. ioacim TP.La.c. ioachim MA filio V haec-facta est om. P 4 praeteritae Mp.c.m3 uisioni Mp.c.m3 uisionem V sedechia Ap.c.m2 5 ieconias P babylone P 6 ioacim VP ioachim MA,La.c. iecouiae P cura P 7 erant V dixit La.c. profetiae M prophetia P prophetis v 8 legis P.La.c. 9 lectoris Ma.c.m3 lectores P male] quale M 11 liricoP 12 est] autem V nabucod. MP,La.c. (semper) 13 babilonis M alt. quo V 15 ad om. P 16 ioachim M,La.c. ioacim AVP filio V 19 ioachim MA ioacim P iochim V 20 dixit Ma.c. 21 ioachim MA.La e., (h s. u.) P ioacim V regnauerat V -reguaret P 22 est om._ V,Aa.c.m2 ioachim MAP ioaeim V )

301

[*](25, 3)A tertio decimo anno Iosiae, filii Amon, regis Iuda, usque ad diem hanc, iste est tertius et uicesimus annus, factum est uerbum domini ad me et locutus sum ad uos de nocte consurgens et loquens; et non audistis.

Tertio decimo auno regni Iosiae, qui regnauit in Hierusalem annis triginta et uno, Hieremias prophetare exorsus est et prophetauit sub eo annis decem et nouem, cui successit in regnum filius eius Ioachaz; quo statim ducto in captiuitatem a Nechao, rege Aegyptio, regnum optinuit Ioiacim, frater eius, in cuius regni quarto anno iste ad Hieremiam sermo fit domini. ac per hoc uicesimus tertius annus erat Hieremiae prophetae, ex quo loqui coepit ad populum et numquam praedicare cessauit, sed singulis diebus diluculo et de nocte consurgens loquebatur ad populum; et non, inquit, audistis.

sin autem, ut noui ex ueteribus heretici uolunt, lex semel in adiutorium data est et constituta praecepta, quae nostri arbitrii uoluntate uel facimus uel non facimus, quomodo propheta se semper ingerit et cotidie replicat mandata dei, quae utique semel accepta suffecerant eis, quibus data fuerant, nisi ut hoc ostendat dei nos indigere semper auxilio et numquam posse sufficere, quod semel datum est, nisi cotidie domini ammonitione renouetur?

[*]( 25, 4a )Et misit dominus ad uos omnes seruos suos,[*](5 cf. Hier. 1, 2 IV Reg. 22, 1. II Par. 34. 1 7 cf. IV reg. 23. 30 — 34. II Par. 36. 2-4 13 cf. Hier. 25. 4 14 Hier. 25. 3 15 noni ex ueteribus heretici] scil. Pelagiani ex Origenistis )[*]( 1 fili P amos MVP,Aa.c. 2 est om. Vulg. uicensimus La.c. uincensimus M uigensimas (g ex c) A uigesimas Vulg. 5 regis v 6 annos MVP,LAa.c. XXXI. P 7 profetanit M annos P XYIIII V 8 regno AVP,LMa.c. ioacaz P quod P captiuitate P 9 regi P aegyptiorum MAVPo optenuit La-c. ioachim MA,La.c. ioacim VP fre V 10 fit sermo v 11 acl hac P mcensimus ia.c. nigensimus (g ex c) A XXmns V & add. P IIIas F 12 ad populum coepit v 13 sedj in add. V delueulo LMAa.c. de om. P 18 {= 21) cottidie V 19 sufficerant V,LMa.c. sufficerent P,Ap.c. 20 nos iterauit Y eemper iadigere MAVPv 23 ds̄ MA, om. V, )

302
prophetas, consurgens diluculo mittensque; et non audistis. Non per unum prophetam, sed per omnes populum suum deus semper ammonuit et quasi ipse in uigiliis atque excubiis constitutus surrexit diluculo, ut suum populum commoneret. et non, inquit, audistis, ut, quanto crebrior admonitio, tanto contemnentium fuerint peccata maiora.

[*](25,4 b. 5 )Neque inclinastis aures uestras, ut audiretis, cum dicerem: reuertimini unusquisque a uia sua mala et a pessimis cogitationibus uestris, et habitabitis in terra, quam dedit dominus uobis et patribu-s uestris a saeculo et usque in saeculum.

Tanta fuit duritia populi. ut ne habitum quidem audientis assumeret et inclinaret aurem suam praecipue domino commonente, ut reuerteretur unusquisque a uia sua mala et a pessimis cogitationibus suis. et o infinita clementia, non supplicium inferre pro scelere, sed ad paenitentiam prouocare tam malorum operum, quae significat uia mala, quam pessimarum cogitationum, quae et ipsae absque opere reputantur in peccatum!