In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

notandum quoque, quod haec uisio Sedeciae temporibus facta sit ad prophetam, postquam Iechonias ductus est in \'transmigrationem\'; non enim dixit \'captiuitatem\', quia se ultro tradiderat. fabros autem et inclusores uel legis interpretes atque doctores debemus accipere uel artifices clusoresque auri atque gemmarum, quae ars apud barbaras nationes pretiosissima est. pro \'inclusoribus\' LXX \'uinctos\' interpretati sunt, ut captiuitatis significarent malum, et de suo addidere \'diuites\', quod in Hebraico non habetur.