In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quod quidem prauus interpres in bonam partem accipit, ut instar catharticae potionis?, quidquid cholerum et pituitae et noxii umoris in pectore est. foras exire conpellat et restituat pristinam sanitatem. pro Hieremia quoque saluatorem accipit, quod ipse cunctis gentibus propinarit, ad quas et missus est, ut abiecta idololatria dei se cultui dedicarent. quod contrarium esse scripturae sanctae monstrabunt sequentia; non enim pro remedio, ut ille uult. sed pro poena meraco calice propinantur.