In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Ista sunt praemia contemtorum et dei uerba audire nolentium; quicquid igitur super nos mali adducitur, nostra peccata fecerunt. omnesque gentes, ut tunc adductae sunt contra Hierusalem, sic hodie adducuntur contra ecclesiam neglegentem, ut interficiat eos et ponat in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas, ut in exemplo sint omnium atque miraculo. sibilus autem miraculi et stuporis indicium est et solitudo sempiterna in his deprehenditur, qui praesidem non habent deum.

[*](25,10.11a )Perdamque ex eis uocem gaudii et uocem laetitiae, uocem sponsae et uocem sponsi, uocem molae et lumen lucernae. et erit uniuersa terra eius in solitudinem et in stuporem.