In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et inprecatio eorum aeterna damnatione conpleta est: sanguis eius super nos et super filios nostros! foderant enim Christo foueam et dixerant: auferamus eum de terra uiuentium! qui tantae erga eos misericordiae fuit et stetit in conspectu patris, ut loqueretur pro eis bonum et auerteret indignationem illius ab eis, ut in cruce quoque diceret: pater, ignosce eis! quod enim faciunt, nesciant.
manifesta transcurnmus, ut in obscurioribus immoremur nequaquam deliramenta quorundam et captiuitatem caelestis Hierusalem interpretantes, sed perspicuam historiam et manifestissimam prophetiam omni uerborum et sensuum confidentia persequentes. [*]( 12 *Ioh. 19, 15 14 Matth. 27, 25 16 *Hier. 11, 19 19 ♦Luc. 23, 34 ) [*]( 2 fame P famam v 6 praelio MVP 7 tipo V typum r heremias A 8 apniente 3. u. L 10 idolatriam YPMp.r. 11 interfectione V 12 simul om. V 13 regem non habemus v et om. V 14 sanguis i5 L 15 foderunt VP enim] in add. V 16 diierant VP 17 tanta P misericordia P et stetit] ut stans v 18 nt om. v etI ut v 19 illius] suam v 20 nesciunt s. u. m2 M transcucurrimus L,MAa.c 21 abaeorioribus P 22 quorondam Ma.c. 23 perspicuam] J p spatiosam 8. M. m3 A hystoriam P 24 et] id est Aa.c.m3 sensam APa.c. confidentia P )
[*]( 18,22 b. 23)Adduces enim super eos latronem r repente. quia foderunt foueam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. tu autem, domine, scis omne consilium eorum aduersum me in mortem,: ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur; fiant corruentes — siue inpingentes — in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis siue fac in eis!
Si de Hieremia intellegimus, repentinum latronem referamus ad Nabuchodonosor: si de saluatore. quod uerius et melius est, ad Romanum exercitum. et ne iniusta uideatur sententia dei, exponit, quid fecerint contra Christum, filium dei, et quid passi sint.
quod autem infert: ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur, nequaquam priori sententiae contrarium est, in qua pro populo deprecatur patrem; sed postquam datum tempus paenitentiae praeteriit et illi in suo scelere perseuerant, non tam pro se puniuntur quam pro aliis, ne inultum peccatum ceteris noceat exemplo.
quodque infert: fiant inpingentes — siue corruentes — in conspectu tuo. illius Isaiae et Petri apostoli simile est: et non inpingetis sicut in lapidem offensionis et petram scandali: cuius et in psalmis propheta meminit: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a domino factum est h o c.
[*]( 19,13 a )Haec dicit dominus: uade et sume [*]( 7. 8 *Hier. 18, 23 13 Hier. 18. 23 15 cf. Hier. 18, 20 19 *Hier. 18, 23 Hier. 18, 23 21 *Esai. 8, 14. cf. I Petro 2, 3 23 Ps. 117, 22. *23 )[*](1 quia om. V 4 aduersa Ma.c.m2 mortem] et add. V 6 deleantnr Par. 8 pr. eis om. P 9 nabucodonosor P,La.c. 10 quodj et add. MAVv 12 filium dei Christum n sunt P 15 prioris V 16 praeterit A 17 sua scelera V perseuerant] populi et seniores add. v 18 exemplum Ap.c. 19 quooque] quoq; qd (q; qi in ras.) A 26 esaiae VP,MAa.c. 21 inpingitis La.c. inpingentis V offensiones Ma c. 26 sume] accipe Vvlg. langunculam A)