In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

dies autem perditionis Iudaicae omne tempus est post passionem saluatoris usque ad consummationem saeculi, ut, postquam subintrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israhel saluus fiat.

[*]( 18, 18)Et dixerunt: uenite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes! non enim peribit lexa sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta; uenite et percutiamus eum lingua et non attendamus ad uniuersos sermones eius!

Ista et tunc Iudaeorum contra Hieremiam siue dominum saluatorem et hodie hereticorum contra seruos eius cogitatio est, ut calumnias struant et sanctos uiros accusatione praeueniant nec cogitent, quid illi ueritatis loquantur, sed quid ipsi struant mendacii; iactant enim in sacerdotibus et in sapientibus et pseudoprophetis suis legem dei et consilium et eloquium permanere dicente scriptura: in peruersam animam non intrabit sapientia.

[*]( 18,19 22 a )Attencle, domine, ad me et audi nocent aduersariorum meorum! numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foueam animae meae? recordare, quod steterim in conspectu tuo. ut loquerer[*]( 4 cf. Apoc. 2. 9. 3, 9 8 cf. Rom. 11, 25. 26 21 *Saj.. 1. 4 )[*]( 2 iaiaeos codd. (corr. L) 3 diabulo P 4 sinagogis P 6 ueniente Ma.c. 7 post (t s. u.) L, om. Y 8 consummationem] finem v 8 utj & Pa.t. 10 alt. et s. u. L, om. V contra] aduersus v 11 periuit Ma.c. a] ad 3fa.r. 12 alt. aj ad Ma.T. 13 pr. et om. M eum] in add. v 14 intendamus (in s. U.; d ex t) M 17 calumnia V instraaat P accussatione A accusationem F causatione P 18 cogitant Aa.c.m2 inatruant MAVP 19 alt. et] in add. Mv 20 et consilium dei v -21 intrauit Pa.c. introiuit V 23 et audi om. V 24 numqa:t La.c. 26 loquerer-auerterem r. u. L )

229
pro eis bonum et auerterem i indignationem tuam ab eis.\' propterea da filios eorum in famem et absque eos in manus gladii; fiant uxores eorum absque liberis et uiduae et uiri earum interficiantur morte, in ue nes corum confodiantur gladio in proelio, audiatur clamor de domibus eorum!