In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

dies autem perditionis Iudaicae omne tempus est post passionem saluatoris usque ad consummationem saeculi, ut, postquam subintrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israhel saluus fiat.

[*]( 18, 18)Et dixerunt: uenite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes! non enim peribit lexa sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta; uenite et percutiamus eum lingua et non attendamus ad uniuersos sermones eius!