In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
hoc autem et tempore Babyloniae captiuitatis factum esse nouimus; sed plenius atque perfectius post saluatoris passionem resurrectionemque completur, quando locutus est dominus: relinquetur nobis domus uestra deserta, et usque ad finem eius sententia permanebit.
dicamus et aliter dumtaxat iuxta LXX: λήμμα non solum \'assumtionem\', sed et <donum munusque\' significat. que igitur sibi populus semper prospera promittebat, dicit eos nequaquam ultra hoc debere dicere; indignos enim esse eos donis dei atque muneribus. quin potius abiciendos et a dei auxilio penitus relinquendos.