In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Praecepit dominus, ut nequaquam \'oneris\' et \'ponderis\' et \'assumtionis\' sermo diceretur in populo, sed \'responsionis\' et \'uerbi dei\'. quod quia populus implere contemserat, ipsum uerbum interpretatur super eis et dicit: (quoniam dixistis. quod nolui, et hoc, cum saepe prophetas mitterem et iuberem, ne diceretis. propterea sermonem uestrum assumtionis, oneris et ponderis in nobis opere conplebo; assumam quippe uos et tollam atque portabo et allidam [*]( 2 *Matth. 12, 37 5 *Hier. 23, 37 8 *Hier. 23, 30—38 10. 12 *Hier. 23, 33 13 *Hier. 23, 39 17 cf. Hier. 23, 36. 35 ) [*]( 2 iustiticaueris MP condemnaueris P,Ma.e. 4 peruertistis F,Mp.c. cum Vulg. uerbam dni Z 6 respondet P 7 sin Ap.c. 12 adsumptio V 13 assammam V portans et derelinquam uos in mg. m3 MA, om. eet. derelinquam] proieiam v 16 et] in add. AP,Mp.c.m2 cum Vulg. aeternam] sempiternam D 17 obliuioni Z praecipit Z 18 pondua V alt. et om. V aermo om. V sermo-responsionis om.R dicetur Z 20 contemserat (sic semper fere Lp.c.)] -tempserit ZF tempserat cet. eos Ap.e.m2 et om. F 21 dii F quod] quo O,Dp.c. 22 diceretis eis (pt. is s. u. m2) 3f dicereteis A dicerent eis P disceretis F 23 oneris om. MAVP 24 adlidam (ad s. u.) M )

293
ac de sublimibus in terram corruere faciam — non solum autem uos, sed et urbem uestram, quam dedi patribus uestris — et dabo\', inquit, (in opprobrium et ignominiam sempiternam, quae numquam obliuione delebitur\'.

hoc autem et tempore Babyloniae captiuitatis factum esse nouimus; sed plenius atque perfectius post saluatoris passionem resurrectionemque completur, quando locutus est dominus: relinquetur nobis domus uestra deserta, et usque ad finem eius sententia permanebit.

dicamus et aliter dumtaxat iuxta LXX: λήμμα non solum \'assumtionem\', sed et <donum munusque\' significat. que igitur sibi populus semper prospera promittebat, dicit eos nequaquam ultra hoc debere dicere; indignos enim esse eos donis dei atque muneribus. quin potius abiciendos et a dei auxilio penitus relinquendos.

et uerbis autem et interpretatione nominum saepe res ostenduntur. ut Abraham, Sarrae et Petri et filiorum Zebedaei uocabula commutata significant rerum mutationem et in hoc eodem pro [*]( P- 1010 ) pheta \'Phaschor\' dicitur \'pauor\' siue \'translatio\' et ( \'colonus\' siue \'peregrinus\'. notandum, quod uerba: dei uiuentis, domini exercituum, dei nostri Latini et Graeci codices non habeant et Hebraei in suis uoluminibus contra se legant, quod proprie mysterium significat trinitatis. [*]( 2 *Hier. 23, 40 7 Luc. 13. 35 10 *Hier. 28, 38 16 cf. Gen. 17, 5. 15. 16 cf. Marc. 3, 16. 17. Ioii. 1, 42 18 cf. Hier. 20, 3. 4 19 Hier. 23, 36 20 *Hier. 23, 36 ) [*]( -1 consuere Aa.c.m3 3 inquit] uos add. Erasmus v etj in add. s. u. M 5 babiloniae Z 6 refectias Ma.c.m2 7 reliqaetur MAa.c. 10 aNMMa R lemma Z aHMMa P, (lemma s. u.) M donum munusque] d. manusque Z doinas munus munusque sit M donus (sic) manusque sit Å donum anusquisq; P 12 ulla Ma.c. debere] habere F 13 eos om. MA domis Ma.c. domus (o s. us m3) A 14 abieqiendas Z a] ad P, om. AV,Ma.c. alt. et] ex DMv,Ap.c., om. P 15 interpretatxonem RAa.c. nominum] omnium MV,Aa.c. ominum P.Ra.c. ut om. P 16 liabraham M sarae DF,Ap.r.,v zebedei DM 17 significarent 0 commutationem Z 18 phascbor ZA faschor O phascor RDP fascor F paschor MV Phasur v; cf. p. 239,13 20 greci RZ 21 habent Da.c.m2,v 22 misteriom DVP triaitatis] add. litt. fere maiusc.: explicit liber IIII )

294

[*]( p. 1009-1010 ) | Quintus commentariorum in Hieremiam liber a duobus. frater Eusebi. calathis habebit exordium, quorum alter rectae fidei dulcedinem, alter hereticorum perfidiae amaritudinem demonstrabit. quamuis Ananias. filius Azur, repugnet Hieremiae et Semeias Nehellamites prophetam mitti cupiat in carcerem et Sophonias sacerdos in pseudoprophetarum uerba coniuret. tamen ueritas claudi et ligari potest, uinci non potest, quae et suorum paucitate contenta est et multitudine hostium non terretur.

erige itaque cum Mosi ad caelum manus et antiquum serpentem in heremo suspende, statimque et Amalec delebitur et uenenati morsus non praeualebunt securusque populus domini cum Iesu Iordanis fluenta transibit et post uastam solitudinem comedet panem, qui in Bethleem nostro natus est uiculo.