In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
praecipit ergo dominus, ut, siue populus sine propheta siue sacerdos interrogauerint Hieremiam, quod sit pondus uel quae assumtio domini. respondeat eis et dicat: \'uos estis onus et uos assumtio; assumam enim uos et proiciam allidamque et interire faciam. si quis autem deinceps uel prophetarum uel sacerdotum uel populi ausus fuerit onus et pondus domini nominare, uisitabo\', inquit. \'super uirum illum et super domum illius et eum delebo in perpetuum\'.
dicat itaque unusquisque proximo et amico suo nequaquam: quod est onus domini?, sed: \'quid respondit dominus et quid locutus est dominus? ueteris obliuiscimini; onus et pondus siue assumtio in ore uestro ultra non resonet. quia singulis hominibus sermo suus et opus suum [*]( 6 cf. Er. 34, 6. Ion. 4, 2 etc. 16 Hier. 23, 33 *Hier. 23, 83 19 *Hier. 23, 34 22 Hier. 23, 33 Hier. 23, 35 ) [*]( 1 commotionem V 3 uerbum R 5 tristitia RAVPa.c. comminare M,ADa.c. 6 misericors ZD 7 diferebat P decepturus Y 9 in ludum et] inludentes (ex inludant et), in add. s. u. M iocfi (cd postea add. ml) OE eonaerterant ORD uerterant ZFMVPc, (b s. r) A 11 uiiit Z 12 derisum A 13 praecipit ODA -caepit Ra.c. -cepit ZFJIVPv 14 quid (iw ras.) O,Da.c.m2,v 15 pondus (i oans s. u. m3) A 16 aasnmma Oa.c. adsammam F 17 alludamq. Y 23 pro dominus om. OD 23 ueteres MVP. (v s. es) A obliuiscemini M,La.c. ) [*]( 19* )