In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quia igitur prophetae solebant populo peccaton tristia nuntiare et comminari supplicia, ut eos retraherent ad paenitentiam, clemens autem et miserator dominus diu sententiam differebat, putabat deceptus populus et pseudoprophetarum fraude seductus non uentura, quae dominus minabatur, et rem seueram in ludum et iocum conuerterant prophetantibusque prophetis quasi inridentes dicebant: (rursum hic uidet pondus et onus domini\'. atque ita fiebat, ut nequaquam ultra \'uisio\', sed per iocum atque derisum \'onus\' et \'pondus\' appellaretur.

praecipit ergo dominus, ut, siue populus sine propheta siue sacerdos interrogauerint Hieremiam, quod sit pondus uel quae assumtio domini. respondeat eis et dicat: \'uos estis onus et uos assumtio; assumam enim uos et proiciam allidamque et interire faciam. si quis autem deinceps uel prophetarum uel sacerdotum uel populi ausus fuerit onus et pondus domini nominare, uisitabo\', inquit. \'super uirum illum et super domum illius et eum delebo in perpetuum\'.