In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 23,33-36a (33 36 ) )Si igitur interrogauerit te populus iste uel propheta aut sacerdos dicens: quod est onus domini — siue quae est assumtio domini -?, dices ad eos: uos estis onus — siue assumtio —; proiciam quippe — siue allidam — uos, dicit dominus. et propheteset sacerdos et populus, qui dicit: onus — siue assumtio — domini, uisitabo — siue ulciscar — super utrum illum et super domum eius.