In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Semper imitatur mendacium ueritatem et, nisi habuerit aliquam recti similitudinem, decipere non potest innocentes. quomodo igitur in priore populo mentiebantur prophetae atque dicebant: \'haec dicit dominus\' et: \'uidi dominum\' et: \'neris domini, quod factum est ad illum siue illum\'. sic heretici assumunt testimonia scripturarum de Ueteri et Nouo Instrumento et furantur uerba saluatoris unusquisque a proximo suo, prophetis et apostolis et euangelistis, et assumunt linguas suas, ut cordis uenena ore pronuntient, et dormitant dormitationem — de quibus uere dictum est: dormitauerunt somnum suum et inuenerunt nihil siue iuxta Hebraicum: et aiunt: dicit, ut subaudiatur \'dominus\' ant certe (sermo diuinus\'.
comminatur itaque dominus se ipsum contra huiuscemodi magistros esse uenturum. [*]( 4 *Hier. 23, 31 3 *Hier. 23, 32 17 Hier. 23, 30 13 Hier. 23, 31 19 *Hier. 23, 31 21 *Ps. 75, 6 22 *Hier. 23, 31 ) [*]( 1 ait ORZDF dicit eet. v 2 ad P,3Ia.r. 3 ait] dicit v dominus om. Z 4 dicit] dñs add. 0p.c.m2Da.r.,M (in ras.) cum Vulg.; cf. lin. 22 5 dormitatione P 6 narraaerant Vulg. seducunt) sequ(c)untur OZVP,RDAa.c. seduxerant M (in ras.) cum Vulg. 7 mendacio suo Vulg. alt. in om. ZM 8 erroribus coll. LXX πλάνοις Field, Origenis Hexapl. II 634 9 mis sis sent 0a.c.m2 mississem R 10 proderant Z 11 imitantur P,Op.c.m2 habuerint 0 12 similitudinem recti v 13 priore OZF priori DMAVP,Rp.c.m2,v; cf. p. 285,8 16 seteri (i in ras.) M 17 strumento V,Aa c.m2 testamento ZDv et] iit Rp.c.m2 furentur Rp.c.m2 fraudantar Z ad MAa.r. 19 pronuntiant Z 20 doraitent D 21 dormier VP somnium MAa.r. 21 nihil inuenerant v 24 uentaros MAa c. ) [*]( LIX. Hieroa. io Hierem. ) [*]( 19 )
[*]( 23,33-36a (33 36 ) )Si igitur interrogauerit te populus iste uel propheta aut sacerdos dicens: quod est onus domini — siue quae est assumtio domini -?, dices ad eos: uos estis onus — siue assumtio —; proiciam quippe — siue allidam — uos, dicit dominus. et propheteset sacerdos et populus, qui dicit: onus — siue assumtio — domini, uisitabo — siue ulciscar — super utrum illum et super domum eius.
haec dicetis unusquisque ad amicum suum et ad fratrem suum: quid respondit dominus et quid locutus est dominus? et onus — sine assumtio — domini ultra non memorabitur, quia onus — siue assumtio — erit unicuique sermo suus.
Uerbum Hebraicum \'massa\' Aquila ἂρμα, id est \'onus\' et \'pondus\', interpretatur; Symmachus, LXX et Theodotio \'assumtiouem\'. ubicumque ergo graue est, quod dominus comminatur, et plenum ponderis ac laboris et inportabile, in titulo quoque ἂρμα, hoc est \'pondus\', dicitur; ubicumque autem prospera dominus pollicetur [*]( 3 Hier. 23, 32 4 Tit. 1, 11 9. 10. 11 *Hier. 23, 33 13 *Hier. 23, M 17. 18 *Hier. 23, 86 20. 21 *Hier. 23, 33. 34. 36 ) [*]( 1 seducant O,Da.c.m2 sejdicant (v s. i; t s. a m2) R seducunt ZFMA VP, Dp.c.m2,v populus R eius] meiiş B 3 quin R proderunt Z 4 dicentes Da.c. 5 tnrpi P,Ma.c.m2 l∗∗∗∗ (ucri s. ras. m2) M 6 contrarxaj bonis add. V,Dp.c.m2 bonis contraria v 8 quid in eras. O.Da.r. bonus ZP.Aa.r. (sic semper) 9 pr. dei v assamtio (sic semper fere Lp.c.Ra.c.,O)] as(s)umptio cet. 11 prophetea OD,Am2 -asAml,P, (s eras.)M ae (ex -as) R propheta Vv cum Vulg. \'12 sacerdotes P,MAa.c. po- pulos P, Ra.c. 15 unusque Mamicum sxtuni] proiiniuni Vulg. 20 apMa MV, (arma s. u.) A araa P AHMMa OD aNMa RZ ἂρμα(hic et lin. 23) v 22 comninatur (sic) V 23 arma MAVP ODZF lemna B hoc] id Z 24 dñs prospera FP )
quia igitur prophetae solebant populo peccaton tristia nuntiare et comminari supplicia, ut eos retraherent ad paenitentiam, clemens autem et miserator dominus diu sententiam differebat, putabat deceptus populus et pseudoprophetarum fraude seductus non uentura, quae dominus minabatur, et rem seueram in ludum et iocum conuerterant prophetantibusque prophetis quasi inridentes dicebant: (rursum hic uidet pondus et onus domini\'. atque ita fiebat, ut nequaquam ultra \'uisio\', sed per iocum atque derisum \'onus\' et \'pondus\' appellaretur.
praecipit ergo dominus, ut, siue populus sine propheta siue sacerdos interrogauerint Hieremiam, quod sit pondus uel quae assumtio domini. respondeat eis et dicat: \'uos estis onus et uos assumtio; assumam enim uos et proiciam allidamque et interire faciam. si quis autem deinceps uel prophetarum uel sacerdotum uel populi ausus fuerit onus et pondus domini nominare, uisitabo\', inquit. \'super uirum illum et super domum illius et eum delebo in perpetuum\'.