In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Semper imitatur mendacium ueritatem et, nisi habuerit aliquam recti similitudinem, decipere non potest innocentes. quomodo igitur in priore populo mentiebantur prophetae atque dicebant: \'haec dicit dominus\' et: \'uidi dominum\' et: \'neris domini, quod factum est ad illum siue illum\'. sic heretici assumunt testimonia scripturarum de Ueteri et Nouo Instrumento et furantur uerba saluatoris unusquisque a proximo suo, prophetis et apostolis et euangelistis, et assumunt linguas suas, ut cordis uenena ore pronuntient, et dormitant dormitationem — de quibus uere dictum est: dormitauerunt somnum suum et inuenerunt nihil siue iuxta Hebraicum: et aiunt: dicit, ut subaudiatur \'dominus\' ant certe (sermo diuinus\'.
comminatur itaque dominus se ipsum contra huiuscemodi magistros esse uenturum. [*]( 4 *Hier. 23, 31 3 *Hier. 23, 32 17 Hier. 23, 30 13 Hier. 23, 31 19 *Hier. 23, 31 21 *Ps. 75, 6 22 *Hier. 23, 31 ) [*]( 1 ait ORZDF dicit eet. v 2 ad P,3Ia.r. 3 ait] dicit v dominus om. Z 4 dicit] dñs add. 0p.c.m2Da.r.,M (in ras.) cum Vulg.; cf. lin. 22 5 dormitatione P 6 narraaerant Vulg. seducunt) sequ(c)untur OZVP,RDAa.c. seduxerant M (in ras.) cum Vulg. 7 mendacio suo Vulg. alt. in om. ZM 8 erroribus coll. LXX πλάνοις Field, Origenis Hexapl. II 634 9 mis sis sent 0a.c.m2 mississem R 10 proderant Z 11 imitantur P,Op.c.m2 habuerint 0 12 similitudinem recti v 13 priore OZF priori DMAVP,Rp.c.m2,v; cf. p. 285,8 16 seteri (i in ras.) M 17 strumento V,Aa c.m2 testamento ZDv et] iit Rp.c.m2 furentur Rp.c.m2 fraudantar Z ad MAa.r. 19 pronuntiant Z 20 doraitent D 21 dormier VP somnium MAa.r. 21 nihil inuenerant v 24 uentaros MAa c. ) [*]( LIX. Hieroa. io Hierem. ) [*]( 19 )
[*]( 23,33-36a (33 36 ) )Si igitur interrogauerit te populus iste uel propheta aut sacerdos dicens: quod est onus domini — siue quae est assumtio domini -?, dices ad eos: uos estis onus — siue assumtio —; proiciam quippe — siue allidam — uos, dicit dominus. et propheteset sacerdos et populus, qui dicit: onus — siue assumtio — domini, uisitabo — siue ulciscar — super utrum illum et super domum eius.
haec dicetis unusquisque ad amicum suum et ad fratrem suum: quid respondit dominus et quid locutus est dominus? et onus — sine assumtio — domini ultra non memorabitur, quia onus — siue assumtio — erit unicuique sermo suus.