In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Semper imitatur mendacium ueritatem et, nisi habuerit aliquam recti similitudinem, decipere non potest innocentes. quomodo igitur in priore populo mentiebantur prophetae atque dicebant: \'haec dicit dominus\' et: \'uidi dominum\' et: \'neris domini, quod factum est ad illum siue illum\'. sic heretici assumunt testimonia scripturarum de Ueteri et Nouo Instrumento et furantur uerba saluatoris unusquisque a proximo suo, prophetis et apostolis et euangelistis, et assumunt linguas suas, ut cordis uenena ore pronuntient, et dormitant dormitationem — de quibus uere dictum est: dormitauerunt somnum suum et inuenerunt nihil siue iuxta Hebraicum: et aiunt: dicit, ut subaudiatur \'dominus\' ant certe (sermo diuinus\'.