In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 23, 80-32 (32) )Propterea ecce ego ad prophetas, ait dominus, qui furantur uerba mea unusquisque a proximo suo; ecce ego ad prophetas, ait dominus, qui assumunt linguas suas et aiunt: dicit — siue dormitant dormitationem —; ecce ego ad prophetas somniantes men d mendacium, ait dominus, qui narrant ea et seducunt populum meum in mendaciis suis et in m i miraculis — sine stuporibus atque terroribus — suis, cum ego non misissem eos nec mandassem eis, qui nihil pro fuerunt populo huic, dicit dominus.

Semper imitatur mendacium ueritatem et, nisi habuerit aliquam recti similitudinem, decipere non potest innocentes. quomodo igitur in priore populo mentiebantur prophetae atque dicebant: \'haec dicit dominus\' et: \'uidi dominum\' et: \'neris domini, quod factum est ad illum siue illum\'. sic heretici assumunt testimonia scripturarum de Ueteri et Nouo Instrumento et furantur uerba saluatoris unusquisque a proximo suo, prophetis et apostolis et euangelistis, et assumunt linguas suas, ut cordis uenena ore pronuntient, et dormitant dormitationem — de quibus uere dictum est: dormitauerunt somnum suum et inuenerunt nihil siue iuxta Hebraicum: et aiunt: dicit, ut subaudiatur \'dominus\' ant certe (sermo diuinus\'.