In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

pro \'malleo\' LXX \'securim\' interpretati sunt, illam uidelicet, de qua Baptista Iohannes loquitur: iam securis ad radices arborum posita est. haec securis infructuosas succidit arbores et hic malleus conterit durissimos lapides. unde et Naum propheta loquitur: furor eius — hau dubium quin dei — consumet principatus et petrae conterentur ab eo. hoc contra hereticos. ceterum de ecclesiasticis uiris scriptum est, quod malleus et securis non sint audita in domo dei. [*]( 2 cf. Ezech. 2, 4 4 cf. Ezech. 11. 19. 36, 26 6 cf. Ezech. 13, 14. 15 9 cf. Ezech. 13, 18 11 Hier. 23, 29 *Hier.23, 29 12 *Matth. 3, 10 15 *Nah. 1, 6 18 d. III Reg. 6, 12 (7) ) [*](1 appeccando V 2 comminatur v 3 sermones MP,Aa c. conterat Ap.c. 5 pr. et om. M posset MAa.c. 6 et om. ZM,Pp.r. hiezechiel R hiezeehihel OZ hiezecihel M iezechiel (pr. i s. «.) A ezechiel VP,Dp.r. Elzechielem v qaod] quia v 7 plandiciis P linant OP Uniant V,HZMAp.c. laniant (i s. pr. a) D 8 ueritatem ueritate M iudicis Z 9 pseudoprophetides CS et Monacensis 14425 -pheti des R -phetaedes V, (des eras.) A -phetidas P -phetae Mp.r. speudo prophetae∗∗∗ 0 pseudopropheti descuaant Z cnbito V cubitum ORa.c. eubitu ZDP,Mp c.Aa.c. manus s. u. P 10 nt] et Va.c. requiesceres Aar. et] sed Ma.c. nequaquam] non relinquant Z 11 securem ZP 12 qual & add. Z iohannia (h s. u.) P 13 ad—securis om. Z radicem arboris M 14 infructuosis OVa.c. succidet Aa.t. et hic om. Z malleos Aa.c. conteret P dnrissimaa petras Z 15 et] in add. Z najum R Nahum v 16 hau (cf. p. 8st 4. 211, 9 etc.)l haud OD, (h s. «.) M, (d ex t) R haut (h g. v.) AV aut ZP quin] cum P dni (s. u.) Z \' principatii P petraej praeter M 17 haec R 19 adita Ma.c. dominit1 )

289

[*]( 23, 80-32 (32) )Propterea ecce ego ad prophetas, ait dominus, qui furantur uerba mea unusquisque a proximo suo; ecce ego ad prophetas, ait dominus, qui assumunt linguas suas et aiunt: dicit — siue dormitant dormitationem —; ecce ego ad prophetas somniantes men d mendacium, ait dominus, qui narrant ea et seducunt populum meum in mendaciis suis et in m i miraculis — sine stuporibus atque terroribus — suis, cum ego non misissem eos nec mandassem eis, qui nihil pro fuerunt populo huic, dicit dominus.

Semper imitatur mendacium ueritatem et, nisi habuerit aliquam recti similitudinem, decipere non potest innocentes. quomodo igitur in priore populo mentiebantur prophetae atque dicebant: \'haec dicit dominus\' et: \'uidi dominum\' et: \'neris domini, quod factum est ad illum siue illum\'. sic heretici assumunt testimonia scripturarum de Ueteri et Nouo Instrumento et furantur uerba saluatoris unusquisque a proximo suo, prophetis et apostolis et euangelistis, et assumunt linguas suas, ut cordis uenena ore pronuntient, et dormitant dormitationem — de quibus uere dictum est: dormitauerunt somnum suum et inuenerunt nihil siue iuxta Hebraicum: et aiunt: dicit, ut subaudiatur \'dominus\' ant certe (sermo diuinus\'.

comminatur itaque dominus se ipsum contra huiuscemodi magistros esse uenturum. [*]( 4 *Hier. 23, 31 3 *Hier. 23, 32 17 Hier. 23, 30 13 Hier. 23, 31 19 *Hier. 23, 31 21 *Ps. 75, 6 22 *Hier. 23, 31 ) [*]( 1 ait ORZDF dicit eet. v 2 ad P,3Ia.r. 3 ait] dicit v dominus om. Z 4 dicit] dñs add. 0p.c.m2Da.r.,M (in ras.) cum Vulg.; cf. lin. 22 5 dormitatione P 6 narraaerant Vulg. seducunt) sequ(c)untur OZVP,RDAa.c. seduxerant M (in ras.) cum Vulg. 7 mendacio suo Vulg. alt. in om. ZM 8 erroribus coll. LXX πλάνοις Field, Origenis Hexapl. II 634 9 mis sis sent 0a.c.m2 mississem R 10 proderant Z 11 imitantur P,Op.c.m2 habuerint 0 12 similitudinem recti v 13 priore OZF priori DMAVP,Rp.c.m2,v; cf. p. 285,8 16 seteri (i in ras.) M 17 strumento V,Aa c.m2 testamento ZDv et] iit Rp.c.m2 furentur Rp.c.m2 fraudantar Z ad MAa.r. 19 pronuntiant Z 20 doraitent D 21 dormier VP somnium MAa.r. 21 nihil inuenerant v 24 uentaros MAa c. ) [*]( LIX. Hieroa. io Hierem. ) [*]( 19 )

290
qui seducant populum eius in mendaciis suis et in stuporibus atque miraculis. magna enim et incredibilia et ingentia repromittunt, ut seducant miseros; qui nihil profuerunt populo dei et illud implent apostolicum docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia; qui solent malis prospera et contraria nuntiare.

[*]( 23,33-36a (33 36 ) )Si igitur interrogauerit te populus iste uel propheta aut sacerdos dicens: quod est onus domini — siue quae est assumtio domini -?, dices ad eos: uos estis onus — siue assumtio —; proiciam quippe — siue allidam — uos, dicit dominus. et propheteset sacerdos et populus, qui dicit: onus — siue assumtio — domini, uisitabo — siue ulciscar — super utrum illum et super domum eius.

haec dicetis unusquisque ad amicum suum et ad fratrem suum: quid respondit dominus et quid locutus est dominus? et onus — sine assumtio — domini ultra non memorabitur, quia onus — siue assumtio — erit unicuique sermo suus.