In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et quia solent semper heretici prospera polliceri et caelorum regna peccatoribus pandere, ut dicant: parata sunt tibi regna caelorum, potes imitari maiestatem dei, ut absque peccato sis; accepisti enim liberi arbitrii potestatem et legis scientiam, per quam consequaris, quod uolueris\', decipiuntque blanditiis miseros, et maxime mulierculas oneratas peccatis, quae circumferuntur omni uento doctrinae. semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes, et omnes auditores suos adulatione decipiunt. idcirco dominus uerba sua hereticorum paleis conparans dicit: \'numquid non uerba mea sunt quasi ignis, dicit dominus, et quasi malleus conterens petram?

meus enim\', inquit, \'sermo nnntiat [*]( 2 Hier. 23, 29 8 cf. Matth. 3, 12. Luc. 3, 17 11 Ps. 33, 9 20. 21 II Tim. 3, 6. 7 21 cf. Eph. 4, 14 24 Hier. 23, 29 ) [*]( 1 mea uerba D sicut] quasi Vulg. 2 ait] dicit v cum Vulg. securus Pa.c. 3 eorum] quorum P 4 dicit om., dt (stc) in mg. atld. m3 M 6 qui Ma.c. 7 palleae Aa.r. (semper) iohannis O,Ta.c. 8 xps OTEFD dñs cet. v uentilabro et Ap.c., Vietarius 9 dispergendasq; P urendasque om. P 10 orrea P 11 quam TMAP 12 pulcre M 13 in uerbis quae me(dullam) desinit T 14 populus 0 manibus Vp.c. conterentur V,Pa.c. 15 haeretici semper v 16 parita (sic) P 17 poteat VP, MAa.r. 20 oneratis RDa.c. honeratas Mp.c. honoratas P(Y?) 26 conterens s. u. m3 M conterent Ra.c. )

288
futura supplicia, ut deterreat homines a peccando\'. et paleis peccatorum minatur incendium, ut hereticorum corda dura et instar silicis indomabilia sermonis sui malleo conterantur, auferent cor lapideum, ut ponat pro eo cor carneum. molle uidelicet et, quod possit dei suscipere et sentire praecepta.

tale quid et per Hiezechiel dominus loquitur, quod pseudoprophetae blanditiis suis linant parietem absque temperamento, qui postea imbre uehementi et ueritate indicii subruatur, et psendoprophetides consuant ceruicalia sub omni cubito manus, ut faciant peccatores requiescere et nequaquam iram dei lacrimis mitigare.