In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quid sibi uolunt hereticorum paleae ad triticum ecclesiae? de quo Iohannes Baptista plenius loquitur. quod purget Christus aream suam et uentilabro paleas uentorum flatibus dispergendas urendasque ignibus derelinquat, triticum autem condat in horrea, ut condat caelestis panis et loquatur unusquisque credentium: gustate et uidete, quoniam suauis est dominus! et pulchre doctrina peruersa paleis conparatur, quae medullam non habent nec possunt nutrire credentium populos, sed de inanibus stipulis conteruntur.