In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

sunt hodieque somniatores in ecclesia, et maxime in nostro grege, qui errores suos domini iactant prophetiam et crebro ingerunt: somniaui, somniaui; quos corripit dominus dicens: \'usquequo istud in corde est prophetarum uaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui?

hoc autem faciunt. ut, quomodo antiquus populus, qui de Aegypto egressus est, oblitus est nominis dei, sic et posteri eorum obliuiscantur mei\'. huiuscemodi autem prophetatio non est in nomine domini, sed in nomine Bahal. quod proprie idolum Sidoniorum est siue Babylonium et uicino nomine appellatur Bet.