In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quod autem in prophetis crebro dicitur: \'haec dicit dominus\', propterea semper infertur, ne contemnantur quasi uerba prophetarum. sed ammoneantur iugiter dei sermones esse, quos loquuntur.
[*](23, 25—27 )Audiui, quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: somniaui, somniaui—siue uidi somnium—. usquequo istud i n corde est prophetarum uaticinantium mendacium et prophetantium seductiones — sine uoluntate-s — cordis sui? qui uolunt — siue cogitant — facere, ut obliuiscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Bahal siue in Bahal.
Quia superior titulus contra prophetas est sine ad prophetas, quos perspicue pseudoprophetas intellegimus — [*]( 1 Am. 9. 2. 3 8 Ps. 138, 12 16 *Hier. 23, 25 19 *Hier. 23, 26 19. 23 *Hier. 23, 27 24 *Hier. 23. 9 Hier. 23, 9 ) [*]( 1 discenderant P 2 meae ducet 0,Ba.c. 3 descenderint Ta.c.m2 in] ad v traham V 6 profundum T 8 superiore OTR superiori DAVP. Mp.c.v; cf. p. 238, 12 psalmo] ait add. s. u. M ait om. V,Mp.r. 12 nrc BMa.c. 13 esse sermones b loqaantur V 16 alt. somniaui add. s. u. m2 D, om. cet. v (cf. 286, 12) uide Ma.c. 17 est in corde v cum Vulg. uatiginantium Ma.c.m2 (= p. 286, 14) 18 seductiong (- add. m2) T 19 uolnptates P siue] seque (qae s. u. m2) T 20 utj k\' P 21 narrant V.Dm2,MAa.r. 25 speudepr. T )
sunt hodieque somniatores in ecclesia, et maxime in nostro grege, qui errores suos domini iactant prophetiam et crebro ingerunt: somniaui, somniaui; quos corripit dominus dicens: \'usquequo istud in corde est prophetarum uaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui?