In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos, et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos; et si absconditi fuerint in uertice Carmeli, inde scrutans auferam eos. et si celauerint se ab oculis meis in profundo maris. ibi mandabo serpenti et mordebit eos. rursumque in superiore psalmo: quia tenebrae. ait. non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur; sicut tenebrae eius, ita et lumen eius.
quod autem in prophetis crebro dicitur: \'haec dicit dominus\', propterea semper infertur, ne contemnantur quasi uerba prophetarum. sed ammoneantur iugiter dei sermones esse, quos loquuntur.
[*](23, 25—27 )Audiui, quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: somniaui, somniaui—siue uidi somnium—. usquequo istud i n corde est prophetarum uaticinantium mendacium et prophetantium seductiones — sine uoluntate-s — cordis sui? qui uolunt — siue cogitant — facere, ut obliuiscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Bahal siue in Bahal.