In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Aquila et Symmachus similiter interpretati sunt: numquid deus de propinquo — siue uicino — ego sum et non deus de longe? LXX uero et Theodotio sensu uertere contrario, ut dicerent: deus appropinquans ego. dicit dominus, et non deus de longe, quod scilicet superiores asserant deum non tantum uicina, sed et ea, quae longe sunt, cognoscere nec praesentia, sed futura conspicere; isti uero ubique deum aestiment esse praesentem nec aliquem esse locum, ubi non assit deus. omnibus enim et praecipue sanctis appropinquat deus, quomodo si uestimentum adhaereat cuti; peccatores autem longe recedentes ab eo peribunt.