In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](23, 23. 24 )Numquid deus e uicino ego sum, dicit dominus, et non deus de longe? si occultabitur uir in absconditis, et ego non uidebo eum?, dicit dominus; numquid non caelum et terram ego impleo?, ait dominus. LXX: deus appropinquans ego, dicit dominus. et non deus de longe. si abscondetur homo in a absconditis, et ego non uidebo eum?, dicit dominus; numquid non caelum et terram ego impleo?, dicit dominus.

Aquila et Symmachus similiter interpretati sunt: numquid deus de propinquo — siue uicino — ego sum et non deus de longe? LXX uero et Theodotio sensu uertere contrario, ut dicerent: deus appropinquans ego. dicit dominus, et non deus de longe, quod scilicet superiores asserant deum non tantum uicina, sed et ea, quae longe sunt, cognoscere nec praesentia, sed futura conspicere; isti uero ubique deum aestiment esse praesentem nec aliquem esse locum, ubi non assit deus. omnibus enim et praecipue sanctis appropinquat deus, quomodo si uestimentum adhaereat cuti; peccatores autem longe recedentes ab eo peribunt.