In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
nec loquitur eis dominus, sed ipsi loquuntur quasi ex ore domini, de quibus et dicitur: \'si stetissent in consilio meo — hoc est: si meae uoluissent adquiescere uoluntati — et nota fecissent uerba mea populo meo non blandientes eis et adulatione perdentes, ut dicerent: non habetis peccata, perfectam iustitiam possidetis: sanctitas et pudicitia atque iustitia in uobis tantummodo repperitur, et ego non tradidissem eos in inmunditiam et ignominiam. ut facerent, quae non conueniunt, et sequerentur cogitationes suas pessimas\'.
contemplemur hereticos, quomodo semel desperantes salutem gulae se tradant et deliciis, uescantur carnibus. frequentes adeant balneas, musco fraglent. unguentis uariis delibuti quaerant corporum pulchritudinem. semel enim futura non sperant nec credunt in resurrectionem. quod cum sermone non pandant, ostendunt operibus: si enim crederent. ista non facerent. et in hoc loco. ubi scriptum est: si stetissent in consilio meo, Aquila, Symmachus et Theodotio et LXX ut supra similiter transtulerunt. [*]( 7. 9. Hier. 23, 22 17 cf. Ain. 6, 6 21 Hier. 23, 22 22 cf. p. 281,13 ) [*]( 1 repletus P 2 cetera JIp.c. uitiis (mali) add. in mg. m. rec M(R) traderint V 4 pedetempti FV pedetimtim P 5 corruunt P 6 alt. lo- qunnt Ma.c.m2 locuntur AV 7 et om. F inj hii M 8 me P 10 eos F etj nec D dicennt Jfa.c. 11 pudititia R V 12 atq. iustitia s. u. V, om. I tantumodo Ix reperiuntur c non om. M 13 inmundicitiam V 15 conteniplemus P 16 tradant F & disperantes salatem add. P frequentes TRP,0a.e.m2 frequenter DFMAV; cf. p. 35, 19. 38, 10 17 balnea F,Mp.r. ballneas Pa.c. musto Mp.e. fraglent m2A frag*rent (ex fragient ?) V fragrent (ex fiagrent) R fiagrent eet. ungentis RMV,Ap.c. delibati P,MAa.e. 18 quer P 19 nonj nec r nec] neque t in om. V, exp. A sermone V 20 pendant T crederiut A.a.c. crediderent (ex credederint) M 21 hocj alio V ubi om. Y 22 Aquilaj et add. t )
[*](23, 23. 24 )Numquid deus e uicino ego sum, dicit dominus, et non deus de longe? si occultabitur uir in absconditis, et ego non uidebo eum?, dicit dominus; numquid non caelum et terram ego impleo?, ait dominus. LXX: deus appropinquans ego, dicit dominus. et non deus de longe. si abscondetur homo in a absconditis, et ego non uidebo eum?, dicit dominus; numquid non caelum et terram ego impleo?, dicit dominus.
Aquila et Symmachus similiter interpretati sunt: numquid deus de propinquo — siue uicino — ego sum et non deus de longe? LXX uero et Theodotio sensu uertere contrario, ut dicerent: deus appropinquans ego. dicit dominus, et non deus de longe, quod scilicet superiores asserant deum non tantum uicina, sed et ea, quae longe sunt, cognoscere nec praesentia, sed futura conspicere; isti uero ubique deum aestiment esse praesentem nec aliquem esse locum, ubi non assit deus. omnibus enim et praecipue sanctis appropinquat deus, quomodo si uestimentum adhaereat cuti; peccatores autem longe recedentes ab eo peribunt.